|  | 
 + In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri iohanni et nono anno principatus
 domni guaimarii eius filii, gloriosi principibus, mense ianuarius undecima indictione.
 memoratorium factu a me grimoaldus filius quondam; ciceri, eo quod ante subscripti testes coniuntus
 sum cum aghenolfus germanus meus propter divisione, quod ante os annos inter nos fecimus,
 de una clusuria de terra cum arbustum de locum surnulo finibus rotense, et in ipsa clusuria
 est arbustum et abellanientum. unde ego brebem firmatum ostedit, qualiter ego et ipse
 maghenolfus inter nos dividimus ipsa clusuria de eodem loco surnulo per medium per finis, sicut
 ipse brebem continet; unde ipse maghenolfus compreensam abet media ipsa clusuria de terra
 
 cum arbustum ipsa sortione a pars orientis per finis, et michi tradiderad in sorte ipsa alia
 medietate, quod est terra cum arbustum et abellanietum in pars occidentis per fini usque caba.
 sicut ipsum brebem meum continet. et in ipso brebem continet, ut quale pars exinde perdiderit,
 absque colludio inter nos exinde restaurare hobligamus; et dum iannipertus qui fuit thio nostrum,
 in una pecia de ipsa mea sortione per lex adbincuit suam sortionem, quod est quintam
 partem, et ipse maghenolfus germanus meus me exinde restauravit de ipsa sua sortionem coniuntum
 erga me, sicut per partes per ipso brebem exinde hobligati fuimus, et sicut michi et illius
 cumplacui, ego paravi per firmam scriptionem ipsa sortione ipsius ianniperti, et postmodum
 ipse maghenolfus dedit michi duo auri auri boni pro media ipsa sortione ipsius ianniperti de
 ipsa pecia; et ego, postquam ipsi tari ab eum recepi, remisit ad potestate ipsius maghenolfi de
 ipsa terra cum arbustum, de quantum ille me restauravit usque termiti que inter fiximus, quando
 per ipsum brebem inter nos illut dividimus, ut per partes omni tempore inter nos et nostris
 heredibus illut abeamus inter nos divisum et possideamus, sicut ipse brebem continet qui scriptum
 est per petrus notarius roboratum per iohannes et gaiderisi, de ipsa pecia de terra
 cum arbustum et abellanitum ivique coniuntum, qui dicitur da ipso rubulietum, combenit
 michi et, ipsius maghenolfi, ut iusta ratione ipse maghenolfus eos dividere per medium, et
 prius ego sorte inde compreendamus, et ipse maghenolfus postea compreendat exinde sua sortione,
 et sicut per partes illut comprehenserimus, inter nos illut tradamus cum omnia infra
 se abentes et cum bice de bie sue cum pena hobbligata, sicut consuetudo est, et sic omni
 tempore inter nos et nostris heredibus in ipsa dibisione permaneamus, sicut ipso brebem
 meum continet. unde in eo hordine de omnia suprascripta inter nos et nostris heredibus
 firmiter permanendum et aliquit inter nos exinde non remobendum, per bona combenientia
 guadiavimus inter nos et per partes inter nos, nos mediatorem posuimus iohannes consobrino
 fratem nostrum filium quondam maiolfi. et per ipsa guadia hobligavimus nos et filii et
 eredes nostras, ut si de cunta, que superius legitur, aliquit quesierimus remobere aut contrare
 et omnia per partes inter nos et nostris heredibus non adimpleverimus, sicut ipse brebem
 continet, per ipsa guadia hobligavimus inter nos et nostris filii et heredes per partes ad
 componendum illa pars qui eos remobere, ad illum, qui in omnia suprascripta firmiter permanserit,
 et ad eius heredes viginti auri solidos constantinos, et omni tempore inter nos et
 nostris heredibus suprascripta firme et stavilis permanead. et hunc brebem scripsi ego alderissi
 notarius qui interfui.
 + ego macci
 + ego iohannes clericus
 + ego riso presbiter.
 |  |