Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.13 » Pag 49 - 50

1.13
49
50

49
+ In nomine Domini. Nono anno principatus domni Paldolfi gloriosi principis
et quarto anno principatus domni Landolfi magni principis filius eius,
mense augusto, tertia indictione. Memoratorium factum a me Audoaldum comite,
filio bone memorie Aldemari comiti, de hoc quod in sacratissimo Beneventano
Palatio ante Maghenolfus et Aldemari comitibus coniunxi me in bonam
convenientiam cum Poto, filio Iohanni Sapatici, et dedi ei hocto solidos constantinatos
boni mezani, in tali ordine ut faceret ille una cum ipsa uxore sua
cartulam donationis secundum legem cui ego voluero de ipse duabus torne
de ipsa vinea sua, quod ei datam habet Dauferi socero suo una cum ipsa uxore
sua foras hanc Beneventi civitatem ad Sanctum Cosmam, qui edificatum est
50
in loco *** , velut per omnia ipsa sua continet cartula, quam inde aput se firmatam
retinet, scripta videlicet per Alexandrum clericum et notarium; et talem
cartulam exinde emittere atque firmare debeat cui ego voluero, ut ille, cui eadem
cartulam fecerit, firmiter et securiter illut habere et possidere debeant
una cum inferius et superius atque cum via et andito suo et cum tornatoriis
suis sicut meruerint seu et cum omnibus suis pertinentiis, sine contradictione
illorum et de illorum heredibus et sine cuiuscumque requisitione et per
eorum defensione, ita ut cum triginta solidos constantinatos pena obligata ipsa
cartula emitterere atque firmare debear una cum ipsa uxore sua, cui ego voluero,
quatenus ipse homo cui eadem cartula facere permisero et eius heredibus illut
firmiter et securiter habere et possidere debeant per defensione illorum et
de illorum heredibus. Unde per bonam convenientiam guadiam michi dedit ipse
Poto et mediatorem michi se ipsum posuit hoc tinore, ut si ea, que prelegitur,
ipse et eius heredes michi meisque heredibus non adimpleberint, aut si hoc
retornare vel remobere quesierint viginti solidos constantinatos michi meisque
heredibus componere obligavit; et omnia que dicta sunt per invitis nobis
adimplerent per eadem guadiam et se ipsum mediatorem et pena obligata, et anteposuit
nobis ad pignerandum omnia causa sua legitima et inlegitima absque
calumniis. Ego Drogo clericus et notari us interfui. Actum Beneventi. Feliciter.
+ Ego qui supra Magenolfu.
+ Ego qui supra Aldemari comes.
Torna all'inizio