319 
+ In nomine domini vicesimo octabo anno principatus salerni domini 
nostri guaimarii et octabo anno principatus eius capue et ducatus illius amalfi 
et syrrenty. et quarto anno principatus domini gisolfi eius filius et ducatus 
eorum apulie et calabrie gloriosis principibus et ducibus mense augusto 
quarta decima indictione Ego cotunio filius stephani quam et nos iohannes 
presbyter et petrus germani filii istius supradicti cotuni commorantibus in loco 
carbonaria palmense finibus dum congruum nobis fuit bona etenim nostra 
volumtate per hanc quoque videlicet cartam commune consensu venumdedimus 
tibi domino stephani venerabili abbati monasterii sancte dei genitricis 
et virginis marie que fundata esse videtur at illa spelea erga monte vesubeo 
quem dominus martinus venerabilis sacer et sanctissimus abbas a nobo 
construxit fundamine. idest una petia de terra rebus nostra quem pertinentem 
habemus in loco ubi dicitur at vicu sicuti esse videtur per hec finis. a meridie 
est finis de aliis hominibus de carbonaria. ab oriente et septentrione 
fine predicti sancti vestri monasteri. ab occiduo namque iterum fine iamdicti 
monasteri et exiet per finis de rebus de hominibus de illi curti. et 
iterum exiet per finem suprascripti monasterii et coniungitur in prioras 
fines. Hec vero pecia de terra qualiter per finis indicatum est totum et integrum 
tibi venumdedimus. et de predicta nostra venditione nec vobis nec 
cuicumque alteri nullam exinde reserbabimus habendum potestate nec in 
quabis partibus dicimus exinde remanere qualibet sortione. set una cum 
inferius et superius et cum vice de viis et anditis suis et cum omnia intro 
se habentibus cum omnibusque suis pertinentiis integrum illut venumdedimus 
habendum et possidendum. unde per hanc chartulam venditione tibi 
confirmanda recepimus exinde a te ut una iumenta cum uno pollitro valiente 
quindecim solidi. in omne. deliberatione quomodo inter nobis combenit. finitaque 
hec nostra venditione ea namque ratione ut integra suprascripta nostra 
venditione velut prelegitur habeatis et possideatis tu superius dictus dictus 
dominus stephanus venerabilis abbas tuosque posteros pars iamdicti monasterii 
faciatis exinde omnia quod volueritis sine omni contrarietate nostra et de nostris 
heredibus et sine cuiscumque contradictione. Ex qua re promisimus 
320 
et guadiam tibi dedimus et mediatorem tibi exinde posuimus incosi iaquinti 
de locum nola et pro ipsa eadem guadia per combenientia obligamus nos et 
nostros heredes tibi supradicti domini stephani venerabili abbati tuisque 
posteris in partibus predicti monasterii hec predicta nostra venditione qualiter 
superius legitur antistare et defendere ab omnibus hominibus ab omnique 
partibus. Quod si minime vobis illut antistare et defendere potuerimus 
aut si nos ipsi per quobis ingenio hoc tornare vel remobere quesierimus 
tunc eadem combenientie ordine obligamus nos nostrosque heredes tibi 
tuisque posteris in partibus idem dicti vestri sancti monasterii componere 
quinquaginta auri solidos constantianianos et in antea exinde omni tempore 
atversus nos taciti et contenti maneamus et ut super legitur illut vobis 
defensemus. Et hec chartula ut super legitur semper sit firma et stabilis 
vobis permaneat. Quam te maio clericus et notarius scribere rogabimus 
+ ego iohannes presbyter 
+ ego rocci presbyter
  |