Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1260 » Pag 42 - 43

8.1260
42
43

42
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense februarius, undecima indictione. Ante me petrum iudicem Ursus castaldus et iudex coniunctus
est cum petrus atrianensis filius quondam sergi atrianensis, qui dictus fuit sfagilla; Et
sicut ipsi ursonis congruum fuit sua vona boluntate per anc cartulam benundedit ipsi petro
una pecia de terra sua quod abebat foris hanc salernitanam civitatem in loco beteri, quam dixit
esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: A parte orientis fine ipsius petri;
A parte meridie fine mare; A parte occidentis fine ipsius ursi, qualiter incipit ab ipso mare
et rectum ascendit in parte septemtrionis per medio plesco immobile quod dicitur forca alfani,
et dimittit ipsum plescum, et badit usque in bia puplica et per ipsam bia puplica est de latitudo suprascripta
terra per ipsam bia mensurati passi biginti sex usque fine predicti petri sicut discernit
petra inmobile iuxta et subtus ipsam bia et iusta fine predicti petri, et abinde ubi incepti sunt mensurando
ipsi biginti sex passi dimittit ipsam bia et rectum ascendit in ipsa parte septemtrionis
43
passi decem iuxta finem predicti ursi. et ab ipsi decem passi rebolbit in parte occidentis iuta
finem ipsius ursi, quod datum abet in ecclesia sancte marie de eodem loco pertinente ipsius
ursi et de consortis eius passi quindecim. et ab ipsi quindecim passi rebolbit in ipsa parte
septemtrionis iuxta finem aliorum sicut murice de petre discernit et vadit in ipsa parte septemtrionis
usque in pede de pistellu quod est ipsum pistellum in parte occidentis, et rebolbit per
ipso pistellu in ipsa parte occidentis, et rebolbit in parte septemtrionis iusta fine ipsius ursi
et iohanni germano suo, sicut murice de petre inmobile discernit per ipsam finem ipsorum germanis
passi quaddraginta. et abinde rectum badit in parte quasi occidentis usque cilium de
ripa que est ipsa ripa superior et coniuncta ad rebus de eredes maurisculi, et qualiter vadit per ipso
cilium usque in cripta que est super ipse ripe et super rebus de eredes iohannis curialis, et ab ipsa
cripta rebolbit in ipsa parte orientis usque ad fine suprascripti petri, et per ipsam finem suprascripti
petri descendit in parte meridie passi centum sex, et est ibi lata suprascripta rebus
a completi ipsi centum passi, et usque ubi sunt finiti ipsi quadraginta quattuor passi, passi
sexaginta. Et ab ipsi centum sex passi descendit in ipsa parte meridie rectum iuxta finem predicti
petri passi quadraginta quattuor, et coniungit in spelunca que est in pistellum suprascripti
petri, et ab ipsa spelunca descendit in parte meridie iusta finem predicti petri usque suprascriptam
bia, et dimittit ipsam via et badit iusta suprascripta primam petra iusta finem predicti
petri usque ipso mare. Iamdicta terra per iamdictas fines et mensuras ipse ursus castaldus
et iudex filius quondam iannaci castaldi, sicut diximus, inclitam illam ipsi petro benumdedit.
Seu et benumdedit ei a foras ipsas mensuras in parte septemtrionis quantum eidem ursi
ibi coniunctum pertinet cum omnibus que intra ipsam terram sunt cunctisque eius pertinentiis
et cum bice de via sua. Ea ratione ut semper sit in potestate ipsius petri et eredum eius, et
liceat illum et eius heredes de ea facere quod voluerint. Et propter confirmationem uius benditionis
ipse ursus suscepit a predicto petro statutum pretium auri tari centum biginti ex
moneta amalfitanorum in omni deliberatione. Et per combenientiam ipse ursus guadiam ipsi
petro dedit et fideiussorem ei posuit maurus atrianensis filius quondam iohannis de lupino. Et
per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi petro et illius heredibus
integram suprascripta benditione ab omnibus hominibus: et tribuit ei licentia ut quando
ipse petrus et eius heredes voluerint, potestatem habeant suprascriptam venditionem per se
defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de ea ostenderint. Et
sicut superius legitur ipse ursus et suos heredes ipsi petro et illius heredibus non adimpleverint
et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam
guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsi petro et illius heredibus centum auri solidos
constantinos. et sicut superius scriptum est adimplere. Et taliter te petrum notarium scribere precepi.
+ Ego qui supra petrus iudex.
Torna all'inizio