Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.117 » Pag 147 - 149

1.117
147
149

147
+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri waimarii principis, mense
februarius sexta indictione. declaro ego waimarius princeps et imperialis patricius, ut dum
angelus presbiter et abbas monasterii sancti maximi iaceret inbalidam infirmitatem, unde defunctus
est, set tamen aduc recte sivi conspicere tota mentem et recte loquere baluit, pro suis
salutis anime rebus sua ad iudicandum mihi in manum commisit, ut, si illi mors hebenerit, in
hoc ordinem, qualiter subtus legitur, pro eius salutis anime me iudicare liceat. primitus quidem
disposuit, ut ipsa rebus sua cum curte et sedimen suam, quas habuit in nuceria qui fuit da ermemari
et maurus filio eius cum pertinentia sua qui habet finis; de una parte de heredes dacuperti,
148
et de alia igitur parte fine sancte marie et pertange in fine domnica et perexiens in terra qui
fuit cumperti diaconi; alia vero parte fines de heredes ermeperti; de alia namque parte fine
ermengari et pertange in fines radelgrimi: hec vero curtem, qualiter superius finis posite sunt,
totum in integrum cum omnis arboribus et pommifera sua et cum diversis finibus et biebus suis
disposuit, ut a dies defunctionis eius in integrum pro ilius anima hebeniret in supradicto monasterio
sancti maximi ad securiter habendum, dominandum ipsa sancta ecclesia et eius rectoribus
ad faciendum omnia quod voluerint. iterum de ipsam rebus sua quas habuit in locum agella, qui
habet finis de una parte fine adelmanni presbiteri, et de alia parte fine sancte marie, et de alia
parte fine qui fuit lupi filius parduli, et de alia parte cum fines de heredes ipsius angeli abbatis
coniuntum est; de isto clausum, qualiter superius finis posite sunt, disposuit, ut post eius obitum,
dum adelchisus presbiter ebixerit, cuntis diebus vite sue in sua illos habeat potestatem dominandum
et fruandum nomine pro anima ipsius angeli abbatis, et post obitum ipsius adelchisi
presbiteri ipsam rebus in integrum hebeniret pro salutis anime ipsius angeli abbatis in supradicto
monasterio sancti maximi ad securiter habendum et faciendum quod voluerint. simulque
et disposuit, ut pro eius salutis anime odelchisus et liotardus diacones, qui fuerunt vene serbientibus,
illis habeant ad suam potestatem ad fruandum nomine duas pecias de terra, cum arbustis
bitatum, una fortiores et una minore, quas habuit in locum qui dicitur nobara quod da ursus
filius radeprandi iudicatum habuit; in hoc ordinem, ut si ipsi nominati odelchis et liotardus diacones
diebus vite sue habitaverit et permanserit in ipso monasterio sancti maximi, tunc diebus
vite sue ipse due pecie de terra de predicto locum nobara in sua habeas vel detineas potestatem
ad fruendum nomine; et post illorum obitum ipsa duas pecias de terra pro salutis anime ipsius
angeli abbatis in supradicto monasterio sancti maximi hebeniat potestatem ad securiter habendum
et faciendum quod voluerint; nam si ipse odelchis et liotardus diacones diebus vite sue in
ipso monasterio habitare noluerint, et exinde exierit et aliubi ad habitandum iherit, tunc similiter
ipsam rebus in supradicto monasterio hebeniat ad securiter habendum et faciendum quod
voluerint eius abbatibus vel rectores. hoc autem omnia, qualiter superius legitur per ipso ordinem,
ipse angelus presbiter et abbas disposuit et iudicavit et mihi in manum commisit, ut taliter
pro eius anima ipsos distribuerent; et dum ipse angelus abbas defunctus est, ego autem pro securitatem
ipsius sancte ecclesie et de eius rectoribus quam et pro securitatem ipsius adelchisi
presbiteri et ipsorum odelchisi et liotardi diacones, ut ipsos habeant per illa rationem, sicut superius
legitur, hunc scriptum scribere demandavimus tibi urso notario. actum salerno.
+ ego landenolfus gastaldus
+ ego rodericus filio gentili
+ ego dauferi me subscripsi
149
+ ego walpertus presbiter ita nobi
+ ego lamelfridus presbiter ita nobi.
Torna all'inizio