|  
215 
MCXC 
A. D. 1054 
+ In nomine domini quadragesimo tertio anno principatus domni paldolfi gloriosi principis, 
et sextodecimo anno principatus domni landolfi filii eius, mense ianuario, septima 
indictione. Memoratorium factum a me salfreda filia cuidam petri presbiteri, eo quod intus 
cibitate abellini hante iaquintus principalis iudes et aliis supscriptorum testium coniunxit 
mecum iohannes filius cuidam  et cum deusdedit presbiter et primicerius filius 
quoddam petri propter ipsa rebus mea de loco qui dicitur baneo; et ideo ipsi supranominati 
 
iohannes et deusdedit presbiter et primicerius, vone sue boluntatis per combenientie 
ordine iusta legem manifestaberunt se mihi de ipsa iamdicta rebus mea de iamdicto 
loco baneo, sicut esse videtur, Infra ec fines: de una parte fine bia publica, de suprano 
capite fine rebus domnica, sicut termitatum est; de alia parte fine ipso ballone, 
qui dicitur da ipsa calcarola, unde aqua decurrit; de alia parte fine rebus ursi magistri 
fictiliarii filii  et fine rebus petri filii , sicut sepe decernit; de 
alia parte fine rebus ipsorum iohannis et deusdedit presbiter et primicerius, sicut sepe 
decernit, abinde qualiter vadit in prioras fines. Infra omnes iamdictas fines, sicut superius 
legitur, de ex eadem rebus quibus prelegitur, ipsi supranominati iohannes et deusdedit 
presbiter et primicerius mihi se manifestaberunt, ud aliquando tempore nec ipsis nec 
illorum eredibus exinde mecum, neque cum meis eredibus causare aut contendere nullo 
modo debeat, nec per testes, nec per monimen, nec per nullam qualibet inbenta ratione. 
quod si aliquando tempore ipsis supranominati iohannes et deusdedit presbiter et primicerius, 
vel illorum eredibus, ex predicta rebus mea, mecum aut cum meos eredes causare 
aut contendere presumserint, per qualicumque inbenta ratione querendum nobis exinde 
aliquit tollere aut contrare, vel amminuare; Ideo ante omnia quinquaginta solidos aurei 
constantinos voni ipsis supradicti iohanne et deusdedit presbiter et primicerius et illorum 
eredibus mihi meisque heredibus pena componere obligabi, et in antea per invitis exinde 
adversus vos semper tacitis et contentis permaneat per iamdicta pena obligata. Et hoc 
brebe scripsit ego.fusco harchisubdiaconus et notarius et interfui. 
+ Ego qui supra iaquintus. 
+ Ego iohannes.
  |  |