Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.203 » Pag 261 - 261

1.203
261
261

261
+ In nomine domini vicesimo sexto anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis,
undecima die mense martius, stante secunda indictione. ante nos radelgrimus iudex fuit paratus
iohannes atrianense, qui vocatur mollicellu, volendo, ut mulier nomine aloara filia petri uxore
iaquinti faber emere a me ipsa rebus, quem ei obligata est. unde ante os dies ante me ipse iohannes
fecit scire ipsa aloara et ipsum virum eius et postea in dies duodecim fuit inde paratum
et illis inde scire fecit; ideo et odie, quod sunt viginti quattuor dies a quo illis scire fecit, fuit
inde paratus et scire fecit ipsa aloara et ipsum virum eius, ut rebus ipsa emere. et ego iohannes
notarius per indicatione ipsius iudici hunc brebem scripsi.
+ ego qui supra radelgrimo iudex.
Torna all'inizio