Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.104 » Pag 254 - 256

10.104
254
256

254
+ In nomine domini Dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi.
Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo octabo, temporibus
domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense nobembri
concurrente indictione secunda. Ante me Siconem comitem
et iudicem Spastrica filia quondam Marini Atrianensis qui
dictus est Curialis, que quondam fuerat uxor Iohannis Atrianensis
filii Gutti et Iohannes et Leo et Constantinus, qui fuerunt
consobrini fratres ipsius Iohannis ac filii quondam Petri
Atrianensis coniuncti sunt cum Iohanne monacho qui dicitur Ingeniosus,
et ipsi Spastrica et Iohannes et Leo et Constantinus clarificaverunt
sibi pertinere terram cum vinea et canneto et zenzaleto,
quam ipsi Iohanni filio Gutti pertinens fuerat habere foris hanc
Salernitanam civitatem in loco Veteri, quam dixerunt esse per
fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte
orientis finis flubius qui Veteri dicitur, et prope eum recte intra
ipsam terram mensurati passus nonaginta octo; a parte meridiei ...
ab ipso flubio ascendit rectum in parte occidentis iuxta
meridianam criptam que est tertia intra ipsam terram, et revolvit
in parte septemtrionis secus et a super ... et a completis
ipsis sex passibus recte ascendit in ipsa parte occidentis iuxta
finem aliorum usque via que de Traverse dicitur; a parte ipsa occidentis
finis ipsa via et passus centum sedecim ...; a parte
255
septemtrionis finis sicut aqua de fonte qui ibi propinquus est
decurrit et aliquantum media sepes discernit, qualiter descendit et
coniungit in priore fine; et ex ipsa terra cum vinea per suprascriptas
fines et mensuras quartam partem dixerunt pertinere
ipsi Spastrice et tres partes pertinere ipsis germanis filiis Petri. et
sicut ipsis Spastrice et Iohanni et Leoni et Constantino congruum
fuit, bona illorum voluntate per convenientiam per hanc cartulam
venundederunt ipsi Iohanni monacho pro parte monasterii Sancte
et individue Trinitatis, quod conditum est foris hanc a Deo conserbatam
Salernitanam civitatem in loco Metiliano in quo domnus
Petrus reverentissimus abbas preest, totam et integram suprascriptam
terram per suprascriptas fines et mensuras cum omnibus
que intra eam sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsa
via et de alia via ab ipsa terra in parte orientis qualiter ...
fluvium et vadit per terram que fuit de consortibus ipsius Iohannns
filii Gutti unde aptum fuerit usque viam puplicam que dicitur Nucerina,
ita tamen ... incipiatur a suptus et prope ipsam septemtrionalem
finem. ea ratione ut integra suprascripta venditio semper
sit in potestate ipsius domni abbatis et successorum eius
et partium ipsius monasterii et liceat ipsum domnum abbatem
et successores eius et partes suprascripti monasterii de ea facere
quod voluerint; et propter confirmationem huius venditionis ipsi
venditores susceperunt ab ipso Iohanne monacho pro parte ipsius
monasterii statutum pretium auri solidos sexaginta quorum quisque
habebat tarenos quattuor ex moneta Amalfitanorum in omni
deliberatione. et per convenientiam ipsi Spastrica et Iohannes et
Leo et Constantinus guadiam ipsi Iohanni monacho pro parte suprascripti
monasterii dederunt et fideiussores ei pro ipsius monasterii
parte posuerunt semedipsos, et per ipsam guadiam obligaverunt
se et suos heredes semper defendere ipsi domno abbati
et successoribus illius et partibus ipsius monasterii integrum
illud quod ipsi Iohanni monacho sicut suprascriptum est venundederunt
ab omnibus hominibus; et tribuerunt licentiam ut, quando
ipse domnus abbas et successores eius et pars ipsius monasterii
voluerint, potestatem habeant suprascriptam venditionem per se
defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus
256
quas de ea ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipsi
Spastrica et Iohannes et Constantinus et Leo et illorum heredes ipsi
domno abbati et successoribus illius et partibus suprascripti monasterii
non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam remobere
aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt
se et suos heredes componere ipsi domno abbati et
successoribus illius et partibus suprascripti monasterii ducentos auri
solidos constantinatos. suprascripta fecit ipsa Spastrica per semedipsam,
quoniam legitime etatis est et ipse Iohannes monachus
suprascripta peregit per licentiam suprascripti domni abbatis sub
cuius regula manet. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi.
S.
+ Ego qui supra Sico iudex.
Torna all'inizio