315
+ In nomine domini dei salvatoris nostri ihesu christi: Imperante
domino nostro alexio magno Imperatore anno vicesimo septimo sed et iohannis
porfilogenito magno imperatore eius filio anno sexto decimo: die undecima
mensis magii indictione prima neapoli: Definibi ego videlicet fasana
filia quondam sergii presbyteri qui nominatur de maroccia et quondam
eupraxia iugalium personarum ego autem una cum consensu et voluntate
iohannis clerici qui nominatur riccio tecum denique maria filia
quondam petri qui nominatur galipuli cui super nomen de palumbo relicta
autem quondam martini qui nominatur coppacane abitator de loco
qui nominatur carinianum de intentione que inter nos abuimus de integra
pischina frabita et de atrium suum ante se et de cursora ante eas
posita vero intus anc civitatem neapoli intus curte commune mea et tua
et de aliis consortibus nostris qui ibidem parte abent que est iusta platea
publica at forum non longe a monasterio sancti pellegrini una cum
introitum suum da memorata platea publica per memorata curte commune et
per gradis et ballatorium iterum commune meum et tuum de aliis consortibus
nostris et abinde pertinet anditum altineum iterum commune meum et tuum
et de aliis consortibus nostris qui ibi ipse anditu altineum badit rebolbendo
et est constitutum super inferiora cellarei et abinde per regiola pictula iterum
commune usque at memorata pischina et omnibus sibi pertinentibus: et est
coniuncta ipsa pischina et iamdictum atrium suu de uno latere parte septemtrionis
cum curte de landolfo qui nominatur . . . . de alio latere parte meridiei
cum domu de illi millusi de uno capite parte occidentis cum ecclesia sancte
agathe qui dicitur de ipsi millusi de alio capite parte orientis cum inferiora
cellarei mei et cum superiora heredes iohanni qui nominatur gictio et cum
memoratum anditum altineum commune et cum superiora de illa moliperta
et de iohanne pandone sicuti inter se pariete exfinat . . . . . abet memorata
regiola pictula qui ingredit at memorata pischina commune et in quo
abet una fenestra per qua per exinde lumen ingredit at memorata inferiora
cellarei mei atserendo pars mea atbersus te quia memorata pischina
316
cum suis omnibus pertinentibus ut super legitur esset propria mea et de
ipsi heredes memorati iohanni qui nominatur gictio eo quod illa portione
quas exinde pertinuit at illa domu tua qui est iusta ipsum ballatorium
et iamdicta curte insimul commune a parte mea michi illut pertinere abere
per comparatum et pars tua dicebat vere quia de ipsum que ex pischina
pertinet abere at ipsa domu tua michi exinde pertinere abere per comparatum
et sine ipsum que mihi exinde pertinet abere per comparatum
exinde pertinet abere tibi pro memorata domu tua . . . . quatra et multa altercatione
exinde inter nos abuimus et perreximus exinde in publicum at
legem ante iudices publicos tum ibidem supra ambas partes portabimus at
iudicandum et ibique aput eos et a parte tua ostense et relecte chartule et
notitie de memorata domum mea et de iamdicta domum tua que declarabat
et ipsa pischina et dum ipsi iudices taliter ipsa licta nostra audissent et
memorate chartule relegissent tribuerunt exinde inter nobis oc iudicium ut tu
et heredibus tuis omni tempore habere debeatis de memorata integra pischina
et de suis omnibus pertinentibus integra una quarta et ego et ipsi heredes
memorati iohannis qui nominatur gictio relique tres partes eo quod exinde
comparabimus illa portione que exinde pertinuit ad illum maracino et ponere
tibi exinde aliter anc chartulam promissionis definitionis quomodo inferius dicimus
proinde et ego memorata fasana filia memorati quondam sergii presbyteri
de maroccia ego autem una cum consensu et voluntate memorati iohannis
clerici qui nominatur riccio viri mei qui eodem iudicio et per anc chartulam
promicto et atfirmo tibi memorata maria relicta autem memorati martini
qui nominatur coppacane quia nullatenus presummo ego aut heredibus
meis nec alia quabis personas in nostras vices neque abeamus licentiam
aliquando tempore te vel tuis heredibus querere et molestare de memorata
quarta de memorata pischina et de iamdictum atrium et cursoras suas et
de omnibus que ad ipsa quarta tua pertinentibus per nullum modum nec
per summissas personas a nunc et in perpetuis temporibus: insuper et qui
te vel heredes tuis ex ipsa quatra tua de memorata pischina et de iamdictum
atrium et cursoras suas vel de omnibus que ad ipsa quatra tua
pertinentibus at querendum venerit per quobis modum per me vel per meis
heredibus tuc statim homni tempore ego et heredibus meis tibi tuisque
317
heredibus eos exinde desuper tollere et tacitos facere debeamus asque omni
tua tuisque heredibus qualibet damnietatem et sine omni data occasione:
Quia ita nobis iudicatum est: si autem aliter fecerimus de is omnibus memoratis
et in aliquit offensi fuerimus per quovis modum aut summissas
personas tunc compono ego et heredibus meis: tibi tuisque heredibus auri
solidos triginta bythianteos et ec chartula ut super legitur sit firma scripta
per manus iohannis curialis: qui scribere rogatus per memorata indictione
+ oc signum manus memorata fasana filia memorati quondam sergii
presbyteri qui nominatur de maroccia ipsa autem cum consensum et voluntatem
memorati iohannis clerici qui nominatur riccio quod ego qui memoratos
pro eis subscripsi +
+ ego iohannes filius domini gregorii testi subscripsi +
+ ego gregorius filius domini sergii testi subscripsi +
+ ego gregorius
+ Ego iohannes curialis: complevi et absolvi per memorata
indictione +
|