Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » Arch. Capit. Arezzo n. 422 » Pag 492 - 492

Arch. Capit. Arezzo n. 422
492
492

363
(Sn.) || In Dei nomine ||. Anno dominice incarnationis millesimo c. lVIII, anno quarto
Frederici imperatoris, indictione quinta, mense iulio. Manifesti sumus nos Albericolus
atque Rolandinus de Valenzano, qualiter per hoc scriptum transactionis, finitionis atque
refutationis et aquiliane stipulationis et acceptilationis ad rescindendam omnem actionem,
finimus, transigimus atque refutamus et donamus etiam tibi domno Adanolfo et domno
Gregorio primicerio et magistro Mazocco atque presbitero Vivenzo recipientibus vice canonice
sancti Donati, scilicet hominem unum nomine Vivianum, et cum hoc toto quod
a nobis habet et detinet, et integram unam petiam terre, que olim fuit cum vinea, set
nunc est sine vinea, et omnem causationem quam nos faciebamus in tota domo
presbiteri Bezzi. Unde nobis nostrisque heredibus nullam reservavimus potestatem, nec
aliquid inde excepimus. Exinde autem recepi a vobis pretium ac meritum secundum
legem, quatinus ab hodierna die habeatis et possideatis tam vos quam vestri
successores sine nostra nostrorumque heredum molestia vel litis repetitione. Quod si in
aliquo exinde contra vos presumpserimus agere, causari vel per placitum aut extra
fatigare per nos vel per summissam aut summittendam a nobis personam, vel si omni
tempore vos inde tacitos, quietos vel indepnes esse non permiserimus, et ab omnibus
hominibus eam vobis non defensaverimus, tunc composituri simus et componamus
duplum querimonie, et insuper pene nomine optimi argenti libras X, et post penam
solutam hec stantia firma perseveret. Unde hanc cartam fieri rogavimus. Actum iuxta
ęcclesiam predictam sancti Donati feliciter.
**Signa manuum suprascriptorum fratrum, qui hanc cartam fieri rogaverunt.
***Signa manuum Bostole et Abericoli Rainaldini et Vicedomini et Iohannis
filii Rodulfini et Ugonis Ugetti et ......... rogatorum testium.
(Sn.) Ego Niger iudex ac notarius scripsi et complevi.
Torna all'inizio