325 
+ In nomine domini Tricesimo anno principatus domini nostri guaimarii 
gloriosi principis. et decimo anno ducatus eius amalfi et syrrenti et 
septimo anno principatus et ipsorum ducatuum domini gisulfi eius filii eximii 
principis et ducis mense augusto prima indictione. Nos paldulfus germanus 
filius domini guaimarii invictissimus princeps et dux. et filius bone 
memorie domini guaimarii principis clarefacio quoniam mihi est pertinente 
abere rebus in loco palma. nostra pertinentia. que est infra salernitane 
finibus et ipsa res sunt petie quadtuor que sunt cum arbustis vitatis. 
et holibetis et vacuum. Prima petia est in locum ubi. propio. rofano 
dicitur. abet finis. de uno latere fine via. que pergit ad castellum. de ipso 
loco palma. de alio latere et de uno capite fine monasterii sancte dei genitricis 
semperque virginis marie que constructa esse videtur ad illam 
speluncam a super ercica. iusta monte besubeo adque monasterium sancti 
salvatoris quod constructum est in locum qui dicitur vallu ultra flubio 
dragonareo. de alio capite est fine terra romani sclavi. Secunda petia ibique 
loco rofano. abet fines de uno latere et de uno capite terra suprascripti 
monasterii et de alio latere finis iamdicti monasterii. et de alio capite 
finis ecclesie sancti martini et pertanget in fine. terre ex dicti monasterii. 
Tertia petia in ipso loco ibi dicitur adcaba. que est per ec fines da una parte 
fine . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . presbyteri. et pertangit ad finem de hominibus 
de carbonara de alia parte fine suprascripti domini nostri guaimarii 
et pertanget in fine de hominibus de liciniana. et de uno capite fine de 
mannilla de carbonaria . . . . et de alia parte fine via lauritana. Quarta petia 
in ipso loco ubi dicitur ad campum da sanctu salbatore qui abet finis de una 
parte fine suprascripti monasterii de alia parte fine de hominibus de carbonara 
de uno capite fine via pubblica de alia. parte fine luperisi et pertanget 
in fine de hominibus de toraczanum hec autem supradicte quadtuor 
petie de terris per supradictos fines congruum est mihi qui supra paldulfus 
commutationis hordine. dare et tradere domino stefano abbati supradicti 
monasterii pro parte prefati monasterii. et Ideo sicut mihi congrum est mea 
326 
bona bona bolumtate per supradictorum gloriosorum principum et ducum 
cuius pertinet . . . . . . . . . . . . . . . . coram presentia amati iudici quem supradicta 
gloriosa potestas missum suum inter nos dirigendum quam et ante 
subscriptos idoneos homines qui inter nos essendum convocavimus commutationis 
hordine tradidi tivi domino stefano venerabilis abbas inclite supradicte 
quadtuor petie de terris per supradictos fines cum omnia intra ipse 
quadtuor petie . . . . . . . . . . . . . . pertinentiis et cum vice de viis suis . . . . . . . . . . . . 
. . . . . . . pars suprascripti vestri monasterii integram suprascriptam 
meam traditionem habeatis et de eas faciatis omnia quod volueritis. et propter 
confirmationem uius commutationis per hanc cartam per absolutionem. 
supradicte gloriose potestatis ante ipsum amatum iudicem suscepi . . . . . . . . 
quadtuordecim chartule. que declarate sunt in ipsa carta que abet firmatam 
retinuerunt inclitas omnes rebus suprascripti vestri monasterii que 
est in locum caballara. finibus salerni. qualiter . . . . . . . . . . continunt ipse 
quadtuordecim cartule. et quas et quantum. ad pars suprascripti vestri monasterii 
est pertinens per totas fines et pertinentias de ipsum locum cabellara. 
Integrum . . . . . . . . . . . . . abbate commutationis hordine suscepi una tecum 
adesset advocator predicti vestri monasterii ea ratione ud semper ego qui 
supra paldulfus et meos heredes abeamus ipse quadtuordecim cartulas de 
inclitis supradictis rebus de ipsum locum cabellara. et cum omnibus intra 
ipsam rem . . . . . . . . . pertinenti et cum vice de viis suis cum omnia quas 
continunt . . . . . . . . exinde quicquid voluerimus. et per convenientia guadiam 
dedi ego qui supra paldulfus tibi predicto domino abbate et fideiussorem 
tibi posui guaiferius filius quondam gisulfi comitis. et pro guadia obligo 
me ego qui supra paldulfus et meos heredes semper defendere tivi et dicto 
domino abbati et at tuos successores et at pars predicti vestri monasterii 
inclitam supradictam meam traditionem . . . . . . . . . . . . . . . . tradidi ab omnibus 
ominibus et partibus . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . monasterii per vos 
ipsos aut per se defensores esse volueritis . . . . . . . . . . . . . . . . et potestatem 
habeatis qualiter volueritis cum omnes . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . defendere 
volueritis Et si sicut superius legitur ego et meos heredes tivi predicto 
domino abbati et at tuos successores non adimplemus et suprascripta rebus 
exinde remobere aut contradicere quiesierimus per ipsam guadiam componere 
327 
obligo me supradictus paldulfus et meos eredes tivi supradicto domino 
abbati et ad tuos successores seu at pars suprascripti vestri monasterii trecentos 
auri solidos constantinos . . . . . . . . . . . rogavimus te iohannes scribere 
+ ego qui supra amatus iudex 
+ ego romualdus notarius me subscripsi 
+ ego madelmo notarius me subscripsi
  |