|  | 
 + In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis,
 mense februarius tertiadecima indictione. memoratorium factum a me iaquintus dictus, eo quod
 ante presentia domni maioni archidiaconi et abbatis ecclesia sancti maximi que constructa est
 intus anc salernitanam civitatem, et ibique esset subscripti testes, per demandatione ipsius domni
 maioni archidiaconi et abbatis, ad tenendum et pastenandum arbustum tradidit ego una pecia
 de terra bacua, quod pars ipsius ecclesie abet in locum nuceria ad turre mediana domnica,
 quod ego in veneficium teneo, et est propinquo ecclesia sancti marcelli per ec finis et mensurie:
 de capite a pars sebtemtrionis fine ipsius ecclesie sancti maximi, sunt inde passi octo: a
 pars orientis sunt longitudo passi triginta octo et medium: a meridie fine bia publica, sunt
 inde passi octo: a pars occidentis fine domnica, et coniungente se in ipsa priore fines sunt
 inde passi triginta sebtem, totum ad iusto passum omini mensuratum. ec vero res per iamdicte
 finis et mensurie totum et inclitum illut ad pastenandum arbustum tradidit leoni presbiteri greco
 et theodosi similiter greco germani filii caloiuri presbiteri. unde pro taliter per demandationem
 
 ipsius domni maioni guadia mihi ipsi leo et theodosi dederunt, et mediatorem mihi
 posuerunt romoaldus notarius filius petri; et per ipsa guadia obligaverunt se et suis eredibus
 tali ordine, ut amodo et usque duodecim anni completi ad sua et de suis eredibus sint potestate
 eos tenendum et dominandum, et ibidem residere et abitare, et fobee et omnis sue utilitatis
 iusta rationem ibidem facerent, et totum illut per ipse finis et mensurie et pastenare arbustum
 de vono vitineo seu pomis, et quantum vinum vel frugens et quicquit annualiter amodo et
 usque duodecim anni completi ibidem fecerint, totum sue sint potestatis faciendum quod voluerint,
 et nullam sortionem inde ad pars ipsius ecclesie deant. preter omne annum usque ipso constitutum
 deant mihi vel in pars ipsius ecclesie censum de ipsa terra unum pario de pulli voni.
 ad completi autem ipsi duodecim abeant illis et suis eredibus in tota ipsa terra per ipse finis et
 mensurie arbustum factum, lavoratum, et cultatum et surtum de super et de subter, sicut de tantos
 annos locus ipse meruerit, ut vene paread factum; et in antea omni tempore, dum illis et suis
 eredibus illut teneret, lavorare voluerint, totum sue sint potestatis eos tenendum et dominandum,
 et fobee et omnis sue utilitatis iusta rationem ibidem facerent, et totum ipso arbustum per ipse
 finis et mensurie eos lavorarent et cultarent de super et de supter, sicut meruerit, quatenus
 proficiant et non dispereant; et quantum vinum vel frugens et quicquit annualiter ibidem
 fecerint, similiter totum sue sint potestatis, faciendum inde omnia quod voluerint, et nullam
 sortionem de ipso frugium deant mihi vel ad pars ipsius ecclesie, set omne annum, dum illut
 tenuerint, deant mihi vel ad pars ipsius ecclesie ipso predictum censum; et quale tempore
 da ipsi duodecim anni in antea rebus ipsa per ipse finis et mensurie tenere et lavorare
 non boluerint, inclita ipsa rebus lavorata et cultata et clusa remittant ad pars ipsius ecclesie
 potestate, et nullam sortione de ipsa rebus querant tollere vel abere, et licead illis inde
 disturbare ipso reditum que ibidem abuerit, et excoteret inde omnis sua causa movilia, et portaret
 illut ubi voluerit, sine contrarietate mea vel de pars ipsius ecclesie. quod si taliter omnia,
 ut superius legitur, mihi vel ad pars ipsius ecclesie non adimpleverit et aliquit inde
 contradixerit, tunc per ipsa guadia obligaverunt se ipsi germani et suis eredibus ad componendum
 mihi vel ad pars ipsius ecclesie biginti auri solidos constantinos. et ego superius
 dictus romoaldus notarius unc brebem scripsi.
 + ego dauferi
 + ego arechisi notarius me subscripsi
 + ego dauferius notarius me subscripsi.
 |  |