Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.847 » Pag 221 - 224

5.847
221
224

221
+ Signum manus Basilii. In nomine Patris,
et Filii, et Spiritus Sancti. Ego praefatus
Basilius de Crommyda, loricatus miles et primus
mandatorum Imperialis exercitus, ex
urbe a Deo protecta profectus, qui honorandam
et vivificam crucem meumque nomen
propria manu signavi, praesens instrumentum
perfectae venditionis de mea voluntate
facio et trado tibi Nicolao, dicto de S. Aecaterina,
hac de causa. Quoniam divinitus adiutus
Basilius Boio, Protospatharius Catapanus
Italiae, mei misertus est, ut aliquod solatium
mihi afferret, scilicet ob remunerationem
omnium servitiorum, quae ipsi praestiti, in
munere quod ille gerebat, pro parte potentis
222
et sancti nostri Imperatoris, quum temporis
ratio id postulabat, concessit mihi, ut
continetur in eius diplomate, domum, quae
est intra civitatem Barii e regione ecclesiae
Sanctissimae Deiparae de Metizzia, et iuxta
eiusdem ecclesiae Baptisterium; eamque domum
possedi usque ad XIV indictionem. Hac
autem eadem indictione currente, Pothus Argyrus
nobilissimus Protospatharius Catapanus
Italiae et dominus noster, similiter et ipse a
Deo afflatus, praedictum meum prototypum
diploma venerando suo diplomate mihi confirmavit;
ac pariter ipsam domum tenui ac
possedi tamquam dominus et proprietarius a
V indictione usque ad praesentem diem, nemine
impediente aut reclamante, integram,
et hoc ambitu comprehensam, habentem scilicet
in latitudine cubitos septem, in longitudine
cubitos septem et decem. Nunc vero
quia statui in patriam reverti, ideo integram
huiusmodi domum vendidi tibi praedicto Nicolao
pro pretio inter nos pacto et convento
quatuor et viginti solidorum labarum excusum
habentium, quos de tuis in meas manus
recepi in praesentia subscriptorum testium
pro perfecto pretio, ut dictum est, venditionis
et cessionis, ut amodo et in omne deinceps
futurum tempus tu praedictus Nicolaus simul
cum tuis heredibus habeas in tua potestate
huiusmodi domum, cum facultate tenendi,
possidendi, vendendi, donandi, permutandi,
in tabulis dotalibus scribendi, piis locis offerendi,
223
et, uno verbo, omnia de eadem faciendi,
utpote qui pecuniae solutione ipsam
comparasti, et a me ipsius domino proprietatem
accepisti; nec de eadem domo sive a
me ipso, sive a meis heredibus, sive a quocumque
de mea cognatione impedimentum
aliquando aut molestia tibi exhibeatur. Quod
si unquam aut ego ipse, aut aliquis de mea
cognatione, ad labefactandam praesentem a
me sponte factam venditionem quidquam moliamur,
aut ipsam omnino rescindere velimus,
sive integrum ipsius pretium abs te recepisse
negantes, sive quemcumque alium praetextum
obtendentes, sive per nos ipsos, sive
per alias supposititias personas, praesenti instrumento
ego ipse et mea cognatio cavemus
de duplo ipsius pretii quatuor et viginti solidorum
tibi tuaeve cognationi reddendo, ac
poenae nomine solvere debeam tibi solidos
triginta, et Imperiali Praetorio tantundem,
tum etiam omnes lites litiumque expensas
praestare, et nihilominus rata et firma in
iudicio permaneat huiusmodi spontanea, certa
et explorata venditio, utpote quam tibi feci
de mandato praedicti domini nostri, qui et
tibi ore proprio mandavit, ut praedictam domum
sine timore aut dubitatione emeres,
quandoquidem ab ipsa V indictione ineunte,
nemine reclamante, illam possederim ex Boii
concessione, ac similiter de eiusdem Argyri
mandato potestas mihi facta sit in patriam
remigrandi. Quapropter ad maiorem fidem
omnium qui lecturi sunt, hoc purae et perfectae
venditionis instrumentum rogatu meo
scripsit Orestes de Bario coram subscriptis
proceribus testibus a nobis requisitis.
224
+ Constantinus Proximus Opazenus, praesens
in traditione XXIV solidorum, testis
propria manu subscripsi.
+ Petrus filius Grimaldi protopapae subscripsi.
+ Eustathius Topoterites filius Grimaldi,
praesens in traditione XXIV solidorum, testis
propria manu subscripsi.
+ Ego Petrus Imperialis Iudex.
+ Nicolaus Comes Cortis testis subscripsi.
+ Stephanus Comes Cortis propria manu
subscripsi.
Torna all'inizio