Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.554 » Pag 385 - 385

5.554
385
385

385
+ In nomine domini nostri ihesu christi. Ab Incarnatione eiusdem
domini nostri anno millesimo centesimo quarto decimo. Mense september
indictione hoctava gaiete. Chartula manifestationis. et plene securitatis. quod
scribere et firmum facio. Ego petrus caprarus presente filio quondam bonalvicina.
Tibi quoque domine petre dei gratia venerabilis abbas de monasterio
sancte trinitatis domini. posito ad arcu triupano. Idest de tota et
inclita ipsa portione de ipse hereditatis quod iamdicta bona genitricem
meam. per longo iam tempore dedit. et tradidit per chartulam offertionis.
in suprascripto vestro monasterio. et in monasterio vestro sancti laurentii
da ipsi calbi. que sunt posite supradicte hereditatis in ipsum casale de ipsi
calbi qui dicitur de grege. Et in sancto stefano. et in palmole. et in
maliana. Unde ego qui supra petrus multas contraria preparavit in eodem
vestro monasterio. Nunc autem deo volente diffinitioni in omni
transacto facta est inter nos de eadem portione suprascripte hereditatis.
Propterea ego qui supra petrus. cum meis heredibus. Tibi qui supra domine
petre venerabilis abbas tuosque successores ammittimus et tradimus
per hec chartula tota suprascripta portio de ipse hereditatis predicte genitricem
meam. cum suis omnibus pertinentiis. permaneant in suprascripto
monasterio. et vestra. et de successores vestros in sempiternum. Et quod
absit qualibet vobis requesitione exinde secuta. Compositum subiaceam
ego cum meis heredibus tam vobis. quam et ad vestris successores
pene nomine auri purissimi uncias quattuor. et hec chartula securitatis
nostre quod superius legitur firma permaneat semper.
+ ego pandulfus filio domini landulfus +
+ Ego milo filio domini leo +
+ Ego petrus diaconus et notarius suprascripte civitatis complebi +
Torna all'inizio