Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1215 » Pag 269 - 270

7.1215
269
270

269
MCCXV
A. D. 1055
+ In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense magius, octaba indictione. Memoratorium factum a me alferius diaconus et
archipresbiter ecclesie sancti maximi, eo quod ante idoneos homines tradidi teudericus
filio quondam iohanni, et petri filio quondam sergii presbiteri terra pertinente ipsius ecclesie,
quod pars predicte ecclesie abet intra anc salernitanam civitatem in plaio de
monte, a super ipsa ecclesia, et est per finis et mensuria iusto pede manu hominis mensurata.
A parte occidentis sunt pedes decem et octo; a parte meridie sunt pedes quadtuordecim;
a parte orientis sunt pedes decem et octo: a parte septemtrionis sunt pedes
quadtuordecim. ex omni parte est finis predicte ecclesie. ec vero ipsa terra baciba per
suprascriptos fines et mensurias, inclitum illut ipsorum teuderici et petri tradidi tali hordine,
ud amodo et usque biginti nobem anni completi, illis et illorum heredibus illut tenere
et casa lignea ividem facere, et ividem residere et abitare, fovee et omnis illorum
270
utilitatis iusta rationem ividem facere, et amodo et usque ipso constitutum completum,
quicquit reditura et ditionem inter illis tollere et abere potuerint, illorum sit potestate
faciendum que boluerint. tantum per omne annum de mense ipso magius illis et illorum
heredibus deant michi, seu ad pars predicte ecclesie, censum follaros bonos biginti faciendum,
quod boluerimus; et ad ipso constitutum completum inclita suprascripta tradictione
cum medietate de ipsa lingnamina remittant illis ad nostra potestate faciendum
quod boluerimus; et illis licead inde exire cum omnis illorum causa mobilia et cum alia
medietate de ipsa lingnamina, et ire cum illum ubi boluerint. tantum si ego seu pars
predicte ecclesie ipsa sortione illorum de ipsa lingnamina tollere boluerimus ad iusto baliente
pretium, illis et illorum heredibus illum nobis bindant. et si ego seu pars predicte
ecclesie illut tollere noluerimus iusto baliente pretium, tunc licead illis et illorum heredibus
inde facere omnia quod voluerint. et guadiam mihi dederunt et mediatorem michi
posuerunt seipsis; et per ipsa guadia obligaverunt se et illorum eredibus, quod si taliter
omnia suprascripta per supradicto hordine nobis non adimpleverit, et aliquit inde contradixerit,
per combenientia per ipsa guadia componere obligaverunt se et illorum heredibus
michi seu in pars predicte ecclesie biginti auri solidos constantinianos. quod scripsi
ego petrus notarius.
+ Ego petrus notarius me subscripsi.
+ Ego alderissi notarius me subscripsi.
Torna all'inizio