Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6. Appendix » 6.A16 » Pag 175 - 176

6.A16
175
176

175
In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi anno ab incarnatione
eius millesimo centesimo quarto: die vicesima quinta mensis octubris
indictione duodecima amalfi. Ego quidem taurus filius Iohannis agerolani
a presenti die promptissima voluntate scribere et firmare visus sum
vobis domino landoni presbitero filii Iohanni de ermerico de nucerie. hanc
chartam similem de ipsa quem tu michi scribere fecisti. Pro eo quod tradidisti
et assignasti michi plenarium et integrum ipsum casalem da campu
longu qui est quarta sancte trofimenis de reginnis minoris quod tibi traditum
habuit per chartam dominus Iacinthus domini gratia episcopus sedis
suprascripte sancte ecclesie. cum via sua et omnia sua pertinentia unde nichil
vobis remansit . . . . nobis exinde exceptuasti. In ea videlicet ratione. Ut de
presente incipiamus eos cultare et pastinare et ipso bacuum pastinare et
implere eos de vinea de vono bitinio qualiter ipso locus . . . . . . . . .
et siat factum et plenum amodo et usque at completis annis tres et factus
siat at arbustas set ipsa . . . . . . nemus at pergule. et ubi necesse est
pastinemus tigillos. et insurculemus eos de ipsa castanea zenzala et ipsi tigilli
quod iactaverit ipse ceppe similiter insurculemus eos de ipsa castanea
zenzala et abeamus eos factum amodo et usque at completis annis sex et
iam abinde in antea pertenere et lavorare eos debeamus cum omni nostro
expendio nos et unus de ipsis filiis nostris. et una persona de filii
filiorum nostrorum usque in sempiternum et zappare eos debeamus duas vices
per annum tempore apto. et ipsum zenzaletum omni annue runcare
debeamus et ipsum palmentum et cisterna quod ibidem habet conciare
eos debeamus talemque curam et certamen exinde habere debeamus Ut
non pereat set domino auxiliante perficiat ut pareat apud vonis hominibus
et a die presenti vinum et castanee atque omnem alium frugium quod exinde
exient sine fraude et omni malo ingenio vobiscum eos dividere debeamus
per medietatem. Vinum et palmentum castanee sicce at gratem et
fructora per tempora sua. Vos et ipse rector sancte ecclesie at cui post
obitum tuum benerit suprascripte casalis tollatis exinde medietate et nos et
176
nostris heredes tollamus exinde medietatem et Ipsa medietate vestra de predicto
vino nos vindemiemus et pisemus et imbuctemus in buctes vestras et
nos eas conciemus cum circli vestri. et hoc anno exinde tollatis super
sortem cofinum unum de ube et abinde in antea tolletis. dua cofina
de ube per omni annue usque at obitum tuum. et post obitum tuum aliquid
supra sortem inde non tollat ipse posterior tuus. et per omnem
palmentum demus vobis pullum unum usque at obitum tuum. et post tuum
obitum aliquod exinde non demus et ipsa medietate vestra de predicta
castanee nos colligamus et siccemus et deponamus vobis eos iuru. at reginnis
minoris. et at ducamus vobis ipsa sabbastica sicut consuetudo est
et neque vos neque homo vester nobis ibidem virtutem vel imbarsionem
non faciatis nec vester posterior. set vindicetis nobis eos ab omnibus hominibus
quod si nos et nostris heredes bene eos non lavoreverimus et
cultaverimus et ipsam legem vestram completam nobis non dederimus qualiter
superius legitur. Iactetis nos exinde bacuos et faciamus vobis iustitiam
sicut lex fuerit. Quod si nos bene lavorando et certando et ipsam legem
vestram completam vobis dando qualiter superius legitur et volueritis nos
exinde iactare faciatis nobis iustitiam sicut lex fuerit Qui autem de nobis
ambarum partes contra hanc chartulam venire presumpserit componat at
partem que firma steterit auri solidi libra una byziantea et hec chartula
sit firma in perpetuum et supra disturbatum dici . . . . et ipse rector.
+ Maurus Imperialis protonobilissimus filius domini sergii comitis mauronis
testis est.
+ Iohannes filius domini sergii mauronis comitis testis est.
+ Pantaleo filius domini muski de domino costantio testis est.
+ Ego constantius scriba filius domini Iohanni curiali scripsi.
Torna all'inizio