|
101
+ In nomine Domini. Domno Constantino divina gratia
imperatore augusto Deo propitius hoctabo ann[o imperii eius,
men]se augusto quinta indictione. Ideoque ego vir nomine Alberto
filius cuidam ****** qui sum commorantes intus cibitate
Luceria, clarefacio enim quoniam habeo uno pastino in
escla illa pars flubio Perticata que non mu(l)tum
distat longe ab an(c) prefata urbem Luceria, et quem
isdictus pastino a predicto Iohanne filio Rusandi per cartulam
emtionis illum resideo. nunc autem pro meis utilitatibus
102
peragendum eadem pastino michi vendere congruum
est, quam et ego mulier nomine Margarita filia ***** et
uxor supranominati Alberto declaro enim me quartam partem
abere in ipso predicto pastino et in omnibus rebus et
facultatibus ipsius iamdicti Alberto vir meus, quam ille michi
emisit per suum scriptum murgincahp ab illo michi
traditum atque firmatum, quem isdicta quarta pars que preceptura
erat de ipso pastino unanimiter cum ipso predicto
viro meo ad communiter nobis vendere congruum est. set audientes
nos ea que in series legis Langobardorum scriptum
est, ut mulier sine notitia iudici aut sine consensu parentum
suorum vel illi in cuius mundio fuerit de rebus suis nichil
stavile facere potuerit, pro hoc obsecrare cepi eundem vir
meus quam et Georgi tiano meo ut in anc vinditionis nostre
cartulam michi fieret consentientes, at illi consentientes fuerunt;
interea unam cum supradicto vir meus et iamdictis
parentibus adque consentientibus meis presentiam Teudemari
magnifico iudice ibimus et hanc causam per hordinem ei intimavimus
ut michi nominate mulieres firmam vindendi tribueret
licentiam. predictus iudex, dum hoc audisset, cepit
me diligenter inquirere ne forte ab ipso viro meo aut a quabis
hominem aliquam pateret violentiam; ego vero eius presentia
vona mea indicavi esse volumtatem absque ullam violentiam;
prefatus iudex, dum me absque ullam violentia esse
conspexisset et bona mea sic agnobisset volumtate, ideo firmam
vindendi tribuit licentiam. post accepta namque licentiam
ab eodem iudice et iusta legem consentientem michi ipse
vir meus et iamdictis parentibus adque consentientibus meis
qui in eadem cartula una nobiscum manus imposuerunt, sic
nobis congruum esse videtur, vona etenim mea volumtate
coram presentiam supradicti Teudemari iudice et subscriptorum
testium vindedimus tibi Urso filio Landolfi integrum
et funditus ipso iamdicto pastino que abet fines: de prima
103
pars quod est a medio limite et fine ipso pastino de Iohanne
filio Petronie, inde sunt at iustum mensuratum hominis
mediocris persona qualiter in ipsa porta consignatum est numero
passus triginta; de secunda pars quod est a medio limite
et fine ipso pastino de Iohanne de Anatre, inde sunt
passus qua(d)raginta et duo; de tertia vero pars quod est a
medio limite et fine ipsa terra Bonizo, inde sunt passus triginta;
de quarta autem pars quod est a medio limite et fine
ipsa terra de Iohanne filio Mule, inde sunt usque in prioras
fines passus quadraginta et duo; inter iste namque finis et
mensure que superius cernitur et legitur de fine in fine quantum
infra claustrum est in ipso pastino. unde nec nobis neque
ab eredibus nostris, verum etiam neque at nullum quempiam
hominem ibi aliqua portione reserbavimus requirendi,
set qualiter edificiatum est eadem pastino una cum mediis limitibus
et cum biis et anditis suis et cum legitima trasita et
exita sua, cum bobes et carru per medio limite de ipsa terra
de Vonizo et de ipsa terra de Iohanne filio Mule et perexiit
in ipsa bia que pergit contra ipso bado de ipso mulino
de Poto et cum omnia infra se abentes integrum ipso pastino
venundedimus tibi cui supradicto Urso emtorem nostrum
possidendum. de quo pro constabiliscendam tibi hanc
nostra venditionem manifesti sumus quod a presentem recepimus
a te Urso emtorem nostrum uno solido de auro bonum
sclifatum et duo tarini boni per caput, finitum dicimus
aput nos receptum abere ipsum predictum pretium. ea scilicet
ratione ut amodo et semper eadem nostra venditionem
integram sicut supra legitur abere et possidere baleatis et faciatis
exinde quemammodum tibi tuique heredibus placuerit
sine contradictione nostra et de nostris heredibus requisitione.
unde guadia tibi dedimus et mediatorem tibi posuimus
Georgi filium quoddam ***** et obligamus nos et nostris
heredibus tibi Urso emtori nostro tuique heredibus ut hanc
nostra vinditionem uti prelegitur nos vobis ab omnibus hominibus
ab omnique partibus antistare et defendere debeamus
eam vobis perinbitis; quod si noluerimus aut si nos ipsis per
qualiscumque modis vel ingenium illut tornare aut remobere
104
quesierimus, primis omnium questio et causatio nostra inanis
et tacita sint et viginti aurei solidi sclifati penam vobis vestrisque
heredibus nos et nostris heredibus componere obligamus
in eadem guadia et per districtum ipsum mediatorem,
qui se tribuit vobis ad pignerandum omnia sua pignera
legitima et inlegitima, tamdiu donec perinbitis adimpleamus
vobis ea que superius scriptum est. Quem te Urso diaconus
et notarum hanc cartulam nostre venditionis ascribere rogabimus,
qui et interfuit. Actum in civitate Luceria, indictione.
Feliciter. S.
+ Ego Tedemari iudice.
+ Ego Iohanne.
+ Ego Iohannes.
| |