Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.540 » Pag 5 - 6

4.540
5
6

5
+ In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri guaimarii glorioso princeps,
mense martio, quintadecima indictione. Memoratorium factum a me constantinus
filius quondam mauri, eo quod ante subscribti testes per largietatem et absolutionem domni
maioni archidiaconus et abbas ecclesie sancti maximi, qui est unum de dominii ipsius ecclesie,
ad tenendum et laborandum tradidit michi petrus presbiter ..... cum arbustis
vitatis in locum nucerie ubi nobara dicitur, una ... per ec finis et mensurie:
a pars orientis fine via puplica, sunt exinde latitudo passi triginta quadtuor; et inde
abiente et rebolbente per ipsa via in pars septemtrionali, sunt exinde longitudo passi nonaginta
quadtuor: a partibus occidentis fine medio limite, sicut sepe discernit, sunt exinde
passi ... octo et medium: a pars meridie est longitudo passi nonaginti .....
secunda pecia per ec finis et mensurie: de una parte sicut limite et sepe discernit, indeque
passi quindecim et pedem unum: de alia parte fine maranci et de heredes petri et
fine ecclesie sancte marie pertinentem de heredes maraldi, sicut limite et sepe discernit,
indeque passi septuaginta: de alia parte fine predicte ecclesie sancte marie, sicut limite
discernit, et inde sunt passi decem minus pedes duo: de alia parte fine de heredes
costantini, et inde passi septuaginta octo. tertia pecia ibique a subtus de una parte fine
de eredes unoale, inde passi duodecim: de alia parte fine de eredes adelgari, sicut limite
discernit, unde fuit via antica, et inde sunt passi triginta quadtuor: de alia parte fine
ecclesie sancte marie, sicut limite discernit, et inde passi quindecim et medium: alia parte
fine que fuit venedicti clerici, quod tenet episcopio salernitano, sicut termiti ficti sunt, et
inde passi triginta quinque et pedem unum: totum mensuratum ad iusto passum. Ec vero
rebus per iamdicte finis et mensurie inclitum illut michi ipse petrus presbiter, sicut dictum
est, ad laborandum tradidit tali ordine, ut liceret me et meis heredibus tote et inclite
suprascripte pecie de terris per iamdicte finis et mensurie nostre potestatis tenere
et dominare, et fovee et omnis nostre utilitatis ibidem facere, et in ipsa priore pecia faciamus
unum applictum de casa vonum, clusum et coopertum, sicut meruerit, et conciatum
illum vonum, sicut diximus, adsignemus in partibus predicte ecclesie sancti maximi,
et palmentum ibidem adsignemus et abeamus in ipsa rebus, et tota ipsa rebus annualiter
laboremus et studiemus vonum, et ubi meruerit, arbores et vites plantare et propaginare,
6
ut perfectum illut laboratum abeamus; ut ad completi amodo octo anni de quantum
est ipso bacuum, qui infra ipsa tradictio modo est, totum illut abeamus surtum et
operatum, sicut de tantos annos meruerit et locus ipse est consuetudo, et totum eos omni
tempore clusum abeamus et salbum faciamus, et tempore de vindemie faciamus scire partibus
iamdicte ecclesie sancti maximi, ut dirigat ibidem missum suum, et nos tota ipsa arbusta
vindemiemus, et omnis vinum, quam de tota ipsa tradictione exierit, per medium illut
ibique ad palmentum dividamus: partibus predicte ecclesie tollat eos medietatem, et nos medietatem;
et ipsa eorum sortione nos illut reponamus in organeum illorum quem nobis ibidem
adsignaverint, per nos conciatum vonum et repositum in ipsa casa quod ibidem fecerimus,
sicut diximus, et salbum faciamus, usquedum illut inde tulerit absque degeneratione et
ingne; ipso missum, quod ibidem venerit, seu ipsum petrus presbiter, nos illis nutriemus, donec
pro ipse vindemie ibidem steterit, secundum nostram possivilitatem, et demus eorum palmentatica
per omnis annum unum parium de pulli voni; et de quod ibidem seminaverimus,
demus exinde eorum annualiter terraticum secundum consuetudinem de ipso locum, et amodo
et semper partibus ipsius ecclesie sancti maximi defensare michi et ad meis eredibus tota
et inclita suprascripta tradictio cum vice de via sua da omnes homines omnique partibus, et
non eos nobis tollere aut contrare querat, et nos omni tempore in ipsa tradictione abitemus et
nostros eredes. preter, si da ipsi octo anni in antea ipsa tradictio noluerimus tenere et laborare,
licentiam abeamus inde exire cum omnis nostra causa et pergere ubi boluerimus, et inclita
ipsa rebus laborata, quale illo tempore meruerit, et clusa cum ipsum applictum de casa
conciatum vonum, et ipso palmentum remittamus ad potestatem predicte ecclesie, ad faciendum
quod voluerit. Unde pro taliter per vona combenientia guadia michi ipse petrus presbiter
per largietatem et absolutionem ipsius domni maioni dedit, et mediatorem michi posuit
amore clericum filium rodelgardi; et per ipsa guadia obligavit se ipse domnus abbas et partibus
predicte ecclesie sancti maximi, ut si aliquit de omnia, ut superius legitur, removere aut
contrare quesierit, et taliter, sicut dictum est, nobis non adimpleverit, et aliquit exinde contradixerit,
componere nobis nostrisque eredibus biginti auri solidos constantinos. Et unc brebem
scribsi ego dauferius notarius qui interfui.
+ Ego qui supra Maio archidiaconus et abbas
+ Ego iaquintus diaconus
+ Ego qui supra petrus presbiter et cardinalis
+ Ego maio
+ Ego petrus me subscripsi
+ Ego iaquintus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio