Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.985 » Pag 170 - 173

6.985
170
173

170
+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus salerni domni nostri Guaimari
gloriosi principis, et quarto anno principatus eius capue, et tertio anno ducatus illius amalfi
et syrrenti, mense nobember, decima indictione. Memoratorium factu a me alferus diaconus
et archipresbiter et abbas ecclesie sancti maximi, qui sum unus de domini ipsius ecclesie,
Eo quod ante ydoneis hominibus per conbenientia tradidi iaquinti, et petri, et iohanni, germani
filii quondam sillicti, rebus pertinentem ipsius ecclesie sancti maximi, que est terra
cum arbustis vitatis et abellanientum, seu parvis et aliis arboribus uno tenientem, quod pars
ipsius monasteri abet in locum nucerie, ubi proprio aiella puteo reiente dicitur, per as fines
et mensuras. A parte septemtrionis fine bia publica, unde aqua decurrit, que descendit da la
forma, sunt inde passi nonaginta nobem. A pars orientis fine bia et fine de eredes cotunii, sicut
media sepe discernit, inde passi centum decem et nobem. De super a parte meridie fine
sicut medio poiu discernit, sunt inde passi sexaginta unum et medium, et abinde rebolbente
171
in parte meridie per medio poiu sunt inde passos septuaginta. Iterum de super a
meridie fine unde antiquitus via fuit, inde passi quinquaginta sex. A pars occidentis abet
passi nonaginta octo, et abinde revolbente in pars occidentis passi quadtuordecim, et abinde
revolbente in pars orientis passi quinque et medium, et abinde revolbente in pars septemtrionis
et coniuniente se ad ipsa bia unde ipsa haqua decurrit, que est priore fine, abet
inde passi septuaginta octo, totum mensuratum ad iusto passum hominis per istas fines et
mensuras parentes illorum et illis per alii brebi illut tenuerunt ad laborandum a parte,
ipsius ecclesie, sicut ipsi brebi sunt continentes, quod per partes inde abemus. Et, sicut
hutrumque conbenit, modo per isto brebem illut eorum tradidi, sicut diximus, Tali ordine,
ut amodo et semper ad illorum et de illorum eredibus, natos nascentes, sint potestatis illut
tenendum et dominandum, et fobee et omnis sue utilitatis faciendum iusta ratione, et totis
arbustis de ipsa tradictione annualiter apto tempore laborarent, et, ubi meruerid, arbores et
vites plantarent et propagines, ubi meruerit, traiere et surierent, et sic totum ipso arbustum
indeque annualiter laborare et studiare, ut semper in melius proficiant, et non dispereat, et
bonum paread laboratum et cultatum, et totum ipso abellanietum, que est in ipsa tradictione,
similiter annualiter studiare et cultare, ut semper in melius proficiad et non disperead,
et bonum pareat studiatum et cultatum, et circoitum ipsa curte semper clusam haberent,
curam et vigilantia inde abeant, et salbum illut faciat iusta rationem. Et per tempore
de vindemie et de abellane colliendum scire faciant me meique successoribus, vel pars
ipsius ecclesie, ut illuc pergamus aut dirigamus missum nostrum, et illis totis arbustis de
ipsa tradictione suis temporibus vindemiare et vinum ipsum ad palmentum procurarent,
et omnis poma exinde, aliorumque arborum fruies, indeque et abellane exinde suo tempore
colliierent, et ipse avellane seccare, vel si castanee ibi fuerint, et de omnis vinum et
poma, et abellane, aliorumque arborum fruies indeque, quas inde exierit, inclita medietate
ibique inde daret in pars ipsius ecclesie, et reliqua medietate inde sivi haberent, per partes
faciendum quod voluerimus. Tantum de ipsum vinum ipsius ecclesie hoc inter nos stetit,
ut usquequo normanni tenuerint comitatu nucerie, sicut modo retinunt, demus illorum
nos vel pars ipsius ecclesie organea da vinum ad casis illorum de ipso locum nuceria in
ipsa rebus, ubi modo abitant, et illis ipsa organea bona conciarent, et reponere in ipse casis
sue ipsa horganea cum ipso vinum ipsius ecclesie, et faciant annualiter illut salbum,
donec pars ipsius ecclesie illut inde tollant absque degeneratione et ignem; et si dei fuerit
voluntas, et normanni non teneant in comitatum ipsa terra nuceria, sicut modo retinent,
statim faciant in ipsa predicta rebus ipsius ecclesie una casa bona clusa cum tabulis et
composita cum scandole bona, sicut meruerit, et semper clusa et coperta bona illam habere,
172
et organea ipsius ecclesie cum ipso vino quod exierit da ipsa tradictione, semper ibi
ponere et aberent salvum, sicut prediximus, annualiter, donec illut inde tollamus, et talis
sit grande ipsa casa per ibi factam, ut cellarium da ipso vinum reponendum portamus
ibi abere que de supradicta tradictione exierit etiam et possamus ibi alipergare,
quando illuc perreximus ego predictus abbas meique successoribus, seu pars ipsius
sie cum ominibus et equis nostris, quod nobiscum portaberimus, quam et faciant illis ibi
alium reditum propinquo ipso cellarium, et ponere ibidem hominem bonum ad abitandum,
qui cotidie ibi resideant, et vigilent ipsa rebus, et salbum faciad ipso vinum ipsius ecclesie
annualiter, donec illut inde tollamus absque degeneratione et igne; et quando per annum
illuc perrexero ego nominatus abbas meique successoribus, seu pars ipsius ecclesie
per ipso vinum et alia frudia indeque recipiendum, vel per aliquo nostro necessario, illis
nos notrirent, sicut meruerit et illorum fuerit possivilitatem, ipsi equi nostri notrirent ad
ordeum et palea, seu erba, sicut decet et illorum fuerit possivilitatem, et quicquit per annum
ibi seminaberint, totum illut sivi haberent, tantum terraticum inde darent ibique ad
area intus ipsa rebus ad missum de partibus ipsius ecclesie, quocumque tempore voluerit
facere molinum infra iamdicte curte, potestatem abead pars ipsius ecclesie arcaturia ibi
fodere, et sedimen et redita et omni ordine de ipsa molina ibi ponere, et facere, et abere,
sine illorum contrarietate; et si voluerint illis in ipsa curte facere fosarium ad molinum curandum,
potestatem abeant et iusto fosaticum inde dare ibique in pars ipsius ecclesie
secundum consuetudo de ipso locum, et stetimus, semper defensare illorum suorumque eredum
inclita suprascripta nostra tradictione ab omnibus hominibus omnique partibus: preter,
quale tempore illut tenere et laborare noluerit, aut non potuerint, inclita supradicta
tradictione per iamdicte finis et mensuria, operata et cultata de perfectis arbustis vitatis
et pomis et de perfectum abellanietum, studiatum et cultatum, seu si aliis arboribus fructiferis,
remittant illut in pars predicte ecclesie cum ipso cellarium, quod ibi facere steterunt
clusum copertum, sicut meruerit, et cum palmentum quod ibi abuerit, que sit copertum bonum,
et etiam semper ipso palmentum copertum et abeant, donec illis ipsa rebus tenuerit,
et tota organea et alia causa ipsius ecclesie, quas ibi abuerit, totum illut remittant in pars
ipsius ecclesie, et licead illis et suis eredibus et ipsum hominem, quod ibi posuerit ad avitandum
et vigilandum, inde exire cum omni illorum causa mobilia, et pergant ubi voluerint.
Unde in eo hordine per combenientia guadia mihi dederunt ipsi germani iaquintus,
et petrus, et iohannes, et mediatorem mihi posuerunt ademari filium quondam petri rocci, ut
si taliter omnia suprascripto hordine illis et suis eredibus in pars ipsius ecclesie non adimpleberint
et aliquit inde contradixerint, componere obligaberunt se illis et suis heredibus,
173
natos nascentes, nobis nostrisque successoribus, vel in pars ipsius ecclesie, biginti aurei
solidi constantini. Quod scripsi ego myrandus notarius.
+ Ego romoaldus me subscripsi
+ Ego alderissi notarius me subscribsi.
Torna all'inizio