Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.842 » Pag 212 - 214

5.842
212
214

212
+ In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri Guaimarii gloriosi
principis, filii quondam domni guaimarii principis, mense februarius, quintadecima indictione.
Nos madelmus filius quondam iaquinti et mulier nomine griselaita filia quondam mari, qui
sumus coniugati vir et uxor, Clarefacio ego iamdictus madelmus abere rebus in locum
transboneia mitilianense finibus et pertinentia est salernitanam, et congruum mihi est
inde vindere una pecia de terra cum vinea, et bacuum, et quertiis, et cannietum uno tenientem
in eodem loco transboneia, ubi proprio dicitur ad tegora, abentem as fines et mensuras.
A parte orientis fine bia publica, sunt inde per ipsa bia passi sexaginta et gubita
dua: A parte meridie fine alia terra cum vinea meaque madelmi quod mihi reserbabi,
sicut termiti inde figere debemus, sunt inde passi septuaginta octo et gubita dua; a pars
occidentis fine bia nostra conmunale, que ducit aliquantum inter ista rebus et rebus monasterii
sancte marie de duliaria pertinentia de amalfi, habet per ista bia passi sexaginta
et gubita dua: A parte septemtrionis fine alia bia nostra conmunale, unde per ora
de ista bia termiti ficturi sumus, et qualiter ascendit ista bia conmunale et coniungit cum
ista bia publica quod est priore finem, sunt inde per ora de ista bia conmunale passos
sexaginta quinque, totum mensuratum ad passum illum qui signatum est pro iusta causam
in columna marmorea de ecclesia sancti mathei de archiepiscopio salernitano. Et ego predicta
mulier nomine griselaita uxor istius madelmi palamfacio in ipsa pecia de terra
quartam partem abere per meum scriptum morgincahp, mihi emissum per ipso viro meus
alia die nostre copulationi, et congruum mihi est conmuniter cum ipso viro meus illut
213
venumdare sergi presbitero filio quondam gregorii de marciano, qui fuit natibus de surrento,
et modo est abitante in civitate amalfi, et, ut pleniter iusta legem illut perfice poteremus,
fecimus inde notitiam ad tres propinquiores meos parentes, et una cum ipsis meis parentibus,
et cum ipso viro meus, et cum ipsum sergi presbiter perreximus coram presentiam
grimoaldi comiti et iudici, et ipse comes et iudex secundum mandatum legis me predicta
griselaita interrogavit et inquisivit, ne forte aliqua violentiam esset partibulam. In eius
presentiam et im presentiam de ipsis meis parentibus manifesta sum nullam paterem violentiam,
set volumtate mea esset ipsa quarta mea de ipsa pecia de terra venumdandum
etiam pro stabilitatis causam ipse iudex in anc cartulam suis manibus posuit et mirandus
notarius per notitiam ipsius iudici cepit anc cartulam scribere, ut absque damnationem
legis securus inde maneret. Quo ita factum, tunc nos nominati madelmus et griselaita,
vir et uxor, sicut nobis congruum est bona nostra volumtatem per anc cartulam
ante presentiam ipsius grimoaldi comiti et iudici venumdedimus tivi predicti sergi presbitero
tota et inclita ipsa pecia de terra cum vinea, et cannietum, et bacuum cum suis
arboribus uno tenientem per iamdictas fines et mensuras cum una casella qui ibi est, et
cum omnia infra se abentibus omnibusque suis pertinentiis et cum vice de predictis biis,
Ad securiter et firmiter amodo et semper tu iamdictus sergi presbiter et tuis eredibus,
seu cui per te datum paruerit, seu cui cartula ista in manum paruerit, illut integrum
abendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum quod volueritis. Unde pro
confirmandam et stabiliscendam anc nostram vinditionem a presentis recepimus a te statutum
pretium, i sunt auri solidi de tari triginta duo ana quadtuor auri tari boni per
solidos, sicut inter nos conbenit in omnis deliverationem. De qua nos predicti madelmus
et griselaita, vir et uxor, conmune consensum et volumtatem, quam et per conbenientiam
guadia tivi iamdicti sergi presbitero dedimus et fideiussore tivi posuimus iohannes genero
nostrum filius quondam alfani; et per ipsa guadia obligamus nos et nostris eredibus amodo
et semper defensandum tivi tuique heredibus, seu cui per te datum paruerit et ad
eius eredes, vel cui cartula ista in manum paruerit, tota et inclita supradicta nostra vinditione,
qualiter superius diximus, ab omnibus hominibus omnique partibus; et quando per
vos ipsis volueritis inde esset auctores tu, vel cui per te datum paruerit seu vestris eredibus,
aut cui cartula ista in manum paruerit, potestatem abeatis, qualiter volueritis cum
quale munimen et rationem exinde abueritis; nam, quando nos vel nostris eredibus quesieritis
inde abere auctores, tunc nos predicti vir et uxor et nostris eredibus cuncta supradicta
nostra vinditionem tivi predicto sergi presbitero, vel cui per te datum paruerit
et ad vestris eredibus, seu cui cartula ista in manum paruerit, ut prelegitur, defensemus
214
et omnia vobis adimpleamus; sicut superius legitur. Quod si taliter etc. Statuta mulcta
centum auri solidorum Constantini.
et taliter conmuniter scribere rogavimus te predictus
myrandus notarius actu salerno.
+ Ego qui supra grimoalt comes et iudex
+ Ego alfanus comes
+ Ego Iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio