Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.997 » Pag 193 - 194

6.997
193
194

193
+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus salerni domni nostri guaimari, et
quarto anno principatus eius capue, et ducatus eius amalfi, et tertio anno ducatus eius surrentum,
et primo anno principatus domni nostri gisulfi eius filii gloriosorum principum
eximii principi et ducis, mense iunius, decima indictione. Ante me ademari iudex benerunt
mulier nomine leta relicta quondam iohanni de locum turricli, qui dictus fuit ferrarum,
et corbi cum infantuli germani sui, nomina eorum ec sunt, guido, et madelbertus, et
grimoaldus germani et filii supradicti iohanni, qui sunt mater et filiis, qui dixerunt maiorem
necessitatem abere het a fame morerent, et dixerunt abere una pecia de terra cum
aliquante quertie infra fines de nucerie, ubi dicitur sianum, et proprio locum ubi berdiarium
et torellum vocatur, quod iam ante os tempore ipse predictus iohannes genitor illorum
emtum abet a quondam roffrido filio quondam adelchisi per firma cartula, que scripta
est per petrus clericus et notarius de anno nono decimo principatus domni nostri guaimari
gloriosi principis, mense februarius, sexta indictione, roborata per miro iudice het iohannes
clericus et petrus clericus, et que est ipsa pecia per ec finis et mensuras iuxto passum ominis
mensuratas: ab oriente fine bia, passi biginti sebtem: a meridie fine que fuit de eredes
amelchi, inde passi centum sebtem: ab occidente fine palude, passi triginta unum: a
sebtemtrione fine stefani consortem illorum, inde se coniungentem usque in ipsa bia priora.
fine, inde abet passi alii centum sebtem; de ec vero rex per iamdictas fines et mensuras,
et quantum in ipsa palude introire potuerit at lavorandum, inclita medietate hest pertinentes
ipsorum predicti mater et filiis, qui dixerunt necessitatem maiorem abere het a
fame moreret, et cupiebant illos bendere, het pretium inde recipere unde bibere poterent.
proinde benerunt at me, ut solutionem heorum daret ipsa rebus bendendum cui voleret, et
194
ego prebidi et certam rebus erit beritate tam per nos quam per ut pro necessitatem
famis illut bendere boleret, solutionem illorum dedit illos bendere cui voleret, et pretium
inde recipere unde bivere poteret, et ipsa predicta mulier una cum predicti filii et mundoaldi
sui, vone illorum voluntatis, integra medietate de ipsa rebus bendiderunt ipsius iamdicti
miri iudici et filio quondam miri clerici; et ipsa mulier obserbans in legem langobardorum
scripta sunt de muliere que rex suas bendere boluerint, non absconso set in presentia
principi aut iudicis vel sculdais, et cum illa exet ipsi filii et mundoaldi sui et duo
parentibus suis qui ipsius mulieri propinquiori sunt, et una cum illis..... quia ipsa
quarta sua bendere voleret, et sic et ipsi filii mundoalt eius inde ei consenserunt et se
ipsa binditricem feci, ut oc quod vendiderat, stabilem sit, et ipsi parentibus et mundoalt
-eius una mecum in anc cartulam manum posuerunt, et petrus protonatarius cum notitia
mea et ipsorum parentum anc cartulam scribam. quo ita factum, vone illorum voluntatis
ipsi nominati mater et filiis integra medietate de ipsa rebus per iamdictas finis et mensuras,
et quantum ipsa palude introire potuerint at lavorandum, inclitum illut bendiderunt
ipsius predicti miri iudici cum omnia infra se abentibus cuntisque earum pertinentis
et cum bice de bia sua, ut amodo et semper ipse miro et illius eredes securiter et
firmiter illut sibi abeant et faciant exinde omnia quod voluerint; et pro ipsa illorum bendictione
receperunt ab ipso miro iudice auri tari voni duodecim in omni deliveratione, et
per combenientia ipsi mater et filiis guadia ipsius miri dederunt, tamen ipsa mulier per
voluntate de ipsi filii et mundoalti sui et fideiuxores ei posuerunt stefanus de locum turricli
et filius quondam grimoaldi; et per ipsa guadia obligaberunt se et illorum eredibus
amodo et semper defensare ipsius miri vel at illius eredes integra illorum bendictio cum
ipsa supradicta cartula ab omnes homines omnique partibus et cum bice de bie sue; et
quando ipse miro et illius eredes per se defendere voluerit, potestatem illut abeant inde
causare het finem facere, qualiter voluerint, cum ipsa supradicta cartula que supra declarata
est et cum omnibus monuminibus et rationibus, quas de ea ostendere voluerint, et,
sicut superius scriptum est, ipsi mater et filii ipsius miri iudici vel at illius eredes non
adimpleverint, et suprascriptam vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumserint
per quabis rationibus, per ipsa guadia componere obligaberunt se ipsi mater et filiis
et illorum eredibus ipsius miri iudici, vel at illius eredes, triginta auri solidos constantinianos
et, sicut superius dictum est, ei adimpleret. Et oc factum est ante me het ante
alii testes, quod scripsi ego petrus protonotarius qui interfui.
+ Ego qui supra ademari iudex
+ Ego romoaldus.
Torna all'inizio