Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1034 » Pag 254 - 255

6.1034
254
255

254
+ In nomine domini vicesimo sexto anno principatus salerni domni nostri guaimarii, et
sesto anno principatus eius capue et dux amalfi, quinto anno ducatus eius sirrenti, et secundo
anno principatus et ducatus domni nostri eius filii et secundo anno ducatus
eorum apulea et calavrie, mense aprilis, duodecima indictione. Ante me ademari comitis
et iudex venerunt grimoaldus filius quondam ursi et lambertus filius quondam truppoaldi,
qui sunt thios et nepotes abitatori de locum campiliano, et placentes inter illis ipse iamdictus
lambertus vona sua bolumtate venumdedit ipsius grimoaldi varbani sui tota et inclita
sortiones suas quod ei pertinet abere in predicto locum campiliano de omnes rebus
stabile et mobile, cum omnes sortiones suas de monimen ex ipsis rebus pertinentes, et
nullam exinde sibi reserbavit, set totum a funditus illut eidem grimoaldi venumdedit, Ad
securiter et firmiter amodo et semper ipse nominatus grimoaldus et illius eredes inclita
ipsa sortione predicti lamberti nepoti sui abendum et faciendum exinde omnia quod boluerit.
et propter uius carte vinditio eidem grimoaldi firmandam statim suscepit exinde
ipse lambertus a predicto grimoaldi statutum pretium, i sunt auri tari boni biginti octo
in omnis deliberatione, sicut inter illis combenit. Et guadiam ipse lambertus eidem grimoaldi
dedit, et mediatorem ei posuit seipsum uniusque placentes; et per ipsa guadia obligavit
se ipse lambertus et suos eredes semper defensandum ipsius grimoaldi et ad eius
eredes inclita suprascripta vinditio da omnibus illis hominibus et partibus, qui pro sua
parte vel datum aut de ipsum genitorem et genetrice sua quodcumque causationes exinde
eis ipse posuit; et si taliter, ut dictum est, ipsa sua sortione eidem grimoaldi vel ad eius
255
heredes non adimpleberit, et aliquit de omnia suprascripta contradixerit, componere obligavit
se ipse lambertus et suos eredes, predicto grimoaldi vel ad eius eredes, triginta auri solidos
constantinianos et, sicut superius legitur, illut ei adimplerent; de alii vero hominibus
et parte, et quando ipse grimoaldus vel eius eredes per se boluerit illut sibi defensarent, potestatem
abeant, qualiter voluerint, cum quale rationem inde ostendere voluerit. pro taliter,
ut supra diximus, venumdedit ipse lambertus ipsius grimoaldi omnes sortiones suas
de omnis rebus stabile et movile, ubicumque ei pertinuit abere per qualecumque ratione,
in montibus et in planis, ad faciendum exinde ipse grimoaldus et illius eredes omnia quod
boluerit, per suprascripta guadia et obligata pena, semper defensatum illut ipsius grimoaldi
et ad eius eredes, et cui cartula ista in manum paruerit, per illa ratione, sicut supra legitur.
Et taliter scribsit ego dauferius notarius per demandationem suprascripti comiti et
iudici.
+ Ego qui supra ademari iudex.
Torna all'inizio