|
20
+ In nomine domini dei Salvatoris nostri Ihesu Christi: Imperante
domino nostro Isacio magno imperatore anno primmo: die vicesima tertia
mensis decembrii indictione duodecima neapoli: Certum est nos petrum
subdiaconum et abbatem seu rector monasterii beatissimi agnelli ubi eius
venerabile quiescit corpus: et stephanum uterinis germanis filiis quondam
idem stephani ferrarii qui nominatur bonisculo: et quedam drosum iugalium
personarum: nos autem una cum volumtate memorata drosum genitricem
nostra: A presenti die promtissima volumtate venumdedimus et tradidimus
tibi domino iohannis presbytero et primicerio. qui nominatur spatharo.
custus vero ecclesie sancti seberi christi Confessoris sita in bico qui nominatur
radio solis qui ex gurgite dicitur regione summa platea: et per te in
memorata ecclesia tua sancti seberi: Idest integra quadtuor modia per passi
mensurati at passum ferreum sancte neapolitane ecclesie de ex integra clusuria
de terra nostra que nominatur ad vipiticum positam at sanctum sossium
super piscinule: una cum arboribus et introitum suum per terra qui fuit de
ecclesie sancte marie de foris porta furcilla et appellatur sancta mihura salense
et per terra de illu canna longa et da inde usque at via publici cum omnia
utilitate. et omnibus sibi pertinentibus: pertinentibus per memoratis iugalibus
genitoribus nostris. seu et per comparatum per firmissima chartula comparationis
nostra quem nobis fecerunt gema et iohannes seu petro quamque
stephano pulirulis uterinis germanis nepotibus nostris filiis quidem gregorii
demnicum cognominabatur et quondam maria qui fuit uterina germana nostra
iugalibus quem et ipsa chartula ue comparationis que nobis fecerunt memoratis
nepotibus nostris secum abendo abbocatorem illorum quidem domino
gregorio spatharo cui ipsis defisis sunt et cum consensum memorati genitori
eorum cognati nostri una cum firmissima comparationis de memoratis
iugalibus genitoribus nostris simul et cum alia una chartula comparationis
et cum una chartula securitatis . . . . comparatio de memoratis iugalibus
genitoribus nostris continet in presentis aput vos remisi pro vestra
vestrisque posteris et de memorata ecclesia salbatione: Coherente sibi ab
uno latere terra qui fui quondam domini petri patricii et presbyteri seu
21
et terra staurita plevis memorate ecclesie sancti sossii et terra domini leoni
iuppori: sicuti inter se sepis exfinat: et de alio latere coheret terra qui
fuit de domino petro parametiomino sicuti iterum sepis exfinat: de uno
capite coheret terra qui fuit domina maria russa de domine agathe quem
detinet staurita plevis ecclesie domini et salvatoris nostri ihesu christi de
memorato loco piscinule sicuti sepis exfinat: et de alio capite terra heredum
quondam domini sergii gruccianima sicuti iterum sepis exfinat: De
quibus nihil nobis ex ipsa quadtuor modia de memorata terra quas tibi et
per te in memorata ecclesia venumdedi cum omnibus sibi pertinentibus
super legitur aliquot remansit aut reserbabimus nec in aliena cujusque personas
quot absit commisi aut iam committimus potestatem. set a presenti die et
deinceps a nobis tibi et per te in memorata ecclesia sancti seberi sint potestatem
queque exinde facere volueritis ab odierna die semper in omni
liberam habeatis potestatem: et ipsa quadtuor modia que vobis venumdedimus
ex ipsa integra clusuria cum omnibus sibi pertinentibus ut super legitur
illut tollere debeatis incipientes da illi termini que fiximus inter ipsa
clusuria unde ipsa quadtuor modia vobis venumdedimus et inter illum
intersicum qui est proprium de memorata genitrice nostra quem in sua
reserbabi potestatem: et neque a nobis memoratis germanis. una cum voluntate
de memorata genitrice nostra neque a nostris heredibus nec a nobis
personas summissas nullo tempore numquam tu memorato domino iohanne
venerabili presbytero et primicerio aut posteris tuis vel memorate ecclesie
tua sancti seberi quot absit habeatis exinde aliquando quacumque
requesitione aut molestia per nullum modum nec per summissas personas
nullumque adimbentam ratione a nunc et imperpetuis temporibus:
Insuper et ab omnis homines omnique personas omni tempore nos et
heredibus nostris tibi tuisque posteris et a memorata ecclesia sancti seberi
in omnibus illust antestare et difensare debeamus. ostendentes tu et
posteris tuis et memorate ecclesie sancti seberi nobis nostrisque heredibus
memorate quadtuor chartule que superius aput vos remisi at relegendum
et finem exinde faciendum ubi pro nobis nostrisque heredibus exinde necesse
fuerit: et sic in omnibus nobis illut defendere debeamus ut super legitur
propter quot accepimus a te pro vice de memorata ecclesia sancti seberi
exinde in presentis in omnem decisione seu deliberatione Idest auri solidos
22
viginti de tari ana quadtuor tari per solidum sicut inter nobis combenit:
Si autem aliter fecerimus de is omnibus memoratis per quobis modum aut
summissas personas tunc componimus nos et heredibus nostris tibi tuisque
posteris et at memorata ecclesia sancti seberi auri solidos quadraginta bythianteos:
et hec chartula venditionis ut super legitur sit firma scripta per
manus iohannis curialis et scriniarii per memorata die vicesima tertia et
indictione memorata duodecima + hoc signum + manus memorati stephani
quot ego qui memoratos ab eum rogatus pro eum subscripsi, et memoratos
solidos traditos
et oc memorati sumus quia ego memorato petro subdiacono et abbati
una cum voluntate quidem gema conius mea: et si aliter fecerimus sub memorata
pena subiaceamus +
+ Ego petrus subdiaconus et abbas subscripsi +
+ ego iohannes filius domini sergii testi subscripsi et suprascriptos
solidos traditos bidi +
+ Ego sergius curialis: testis subscripsi et memoratos solidos traditos
vidi +
+ ego iohannes filius domini gregorii testi subscripsi et suprascriptos
solidos traditos bidi +
+ Ego iohannes: Curialis. et scriniarius: Complevi et absolvi per
memorata duodecima indictione +
| |