|
306
+ In nomine domini vicesimo tertio anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense maio, secunda indictione. Nos ademarius clericus filius quondam doferii, qui vocitatus
fuit da la sala, et aloara qui sumus bir et uxor et filius fuit quondam ademarii filii sesami,
Vona mea voluntate ante alderisius iudex et ante alii testes ego qui supra aloara benumdedit
tibi lidti filii quondam musandi inclitam unam tertiam sortem de terra cum parietibus fabriti
quod abeo intus castello nucerie, quod michi pertinet a predicto genitorem meum et per meis
rationibus, que est per ec finis: a parte occidentis fine platea, et in parte meridiei fine alia platea,
et a parte orientis fine eredes ursi presbiteri, sicut inde muro comune discernit, et a parte sebtentrionis
fine medium strectola pertinente uius nostra bendictione, et coniungente se usque in
ipsa platea priora fine. de ec vero predicta terra cum parietibus fabritis, cum omni sua pertinentia
et cum mineanea super ipsa platea, et cum omnia que intra eam sunt cuntisque earum
pertinentiis, integra unam tertiam partem tibi suprascripti lidti benumdedit, ut amodo et semper
tu et tui eredes securiter et firmiter illut abeatis, et faciatis ex eo quicquit volueritis; et propter
confirmationem uius vendictionis sussepimus a te nominato lidto auri tari voni trex in omni
deliverationem. et per combenientiam nos suprascripti ademarii clerici et aloara, secundum
legem romana, guadiam tibi lidti dedimus, et fidemiuxorem tibi posuimus nos ipsis; et per
ipsam guadiam obligo me qui supra aloara et meis eredibus semper defendere tibi tuique
eredibus integra suprascripta nostra bendictione, ut superius legitur, cum bice de ipse platee
et cum omni sua pertinentia ab omnibus ominibus omnique partibus, et quando volueritis tu
et tui eredes potestatem abeatis modis illam defendere sicut bultis cum omnibus monuminibus et
rationibus quas inde ostenderitis. et si sicut superius scriptum est illut tibi tuique eredibus non
adimpleverimus, et de omnibus suprascriptis quicquam remobere aut contradicere presumpserimus,
pro quabis modum per ipsam guadiam obligabimus nos qui supra bir et uxor et nostris eredibus
componere tibi tuique eredibus, seu cui cartula ista pro parte in manum paruerit, binginti auri
solidi constantiniani, et suprascripta vobis adimpleamus: et arcum fabritum quod est super ipsa
platea da partibus occidentis integra sortionem meam, qualiter michi pertinuit, inclitum illut cum
omni sua pertinentia tibi nominato lidti benumdedit, faciendum tu et tui eredes quicquit volueritis:
et semper nos et nostris eredibus integra ipsa nostra benditione cum omni sua pertinentia tibi
tuique eredibus defensemus da parte maria genitrice mea que aloara, et ut dictum est ab
307
omnibus ominibus omnique partibus per iamdictam guadiam et pena obligata. et ipso sturbatum
legit ursi presbiteri, et alio loco legit platea. quam te petrus protonotarius scribere rogabimus,
actum civitate nucerie.
+ Ego qui supra alderisius iudex.
+ Ego romoaldus.
| |