|
106
+ In nomine Domini. Tricesimo quinto hanno principatus domni Guaimarii
et sexto anno principatus domni Guaimarii eius filii, gloriosi principibus,
mense nobember, septima indictione. Memoratorium factum a me Guiso
filio Maioni, qui Domnandus vocatur, eo quod ante subscripti testes coniunctus
sum ad bona combenientia cum Iohannes, filio Ciceri, propter una pecia
de terra cum pastinum vitatum de locum Nucerie a subtus locum Barbatianum,
108
ubi ad Toru dicitur, quod ego cum ipso Iohannes ad pastinandum
comprehensum abemus da Alfanus et Landenolfus et Iohannes et Petrus germanis
filiis Atenolfi comiti. Et sicut inter nobis combenit adsociabimus ipsa
pecia inter nobis per longitudo ad equalis mensurie: una in pars orientis et alia
in pars occidentis; unde ipse Iohannes comprehensit inclita medietate a parte
occidentis et ego comprehensi ipsa alia medietate a parte orientis ut dictum est,
ad equalis mensurie; sic itaque ut ego et meos heredes et ipse Iohannes et eius
eredes per partes illut pas tenemus et operemus et lavoremus et omnia inde agamus
et perficiamus, qualiter brebri de pastinationem continunt, quod cum ipsi
nominati germani filii Atenolfi confirmavimus et si taliter, ut ipsi brebri continunt
de ipsa pastenatione, ego et meos eredes et ipse Iohannes et illius heredes
per partes noluerimus ad partibus de ipsi germani et de illorum heredes
adimplere, tunc illa pars, qui taliter noluerint illorum adimplere, componat totam
compensam, quod ipsi brebri de ipsa pastenationem continunt, componant
et persolvant ipsa iamdictam compensam ad ipsi germani vel ad illorum heredes
omni tempore, et illa pars, qui ex nos omnia quantum ipsi brebri continunt
adimpleverint, defensent illum ille qui ipsa sua sortionem noluerint lavorare
illut et omnia adimplere ut ipsi brebri continunt a partibus de ipsi germani
et de illorum heredes. Et ipse Iohannes tradidit michi tota sortione sua
de ipso brebrem de ipsa pastenationem, ut ego et meos heredes omni tempore
salvum illut faciamus scepto de igne et zalatione puplica. Unde per bona combenientia
guadiam mihi ipse Iohannes dedit et mediatorem mihi posuit Iohannes
filium Garofali de locum Pau et per ipsa guadia obligavit se suosque filios
et heredes, ut si taliter ut dictum est in superscripta divisione, et combenientia
qualiter supradicta est firmiter non permanere noluerint vel aliquit inde contradixerint,
per ipsa guadia obligavit se suosque filios et heredes ad componere
mihi meique heredibus triginti auri solidos constantinatos, et omnia superscripta
per iamdicto ordine per imvitis nobis compliret. Et hunc brebrem
scripsi ego Iohannes clericus et notarius qui interfui.
+ Ego Machenolfus.
+ Ego Amatus.
| |