Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6. Appendix » 6.A6 » Pag 156 - 157

6.A6
156
157

156
+ In nomine domini Nostri Ihesu christi Anno Incarnationis eiusdem
Millesimo octagesimo quinto Mense martio Indictione octava. Ego
Umfreda comes montis scaviosi cum considerarem nostrae vitae incommoda
et vigilanti pectore iniquitatum omnium maculas quibus tenemur impliciti
perscrutaremur et id solummmodo stabile id firmum esse quod quis pro sua
operatur salute. Idcirco Ego predictus comes umfreda pro meae vel parentum
meorum remedio animarum coram subscriptis idoneis testibus per
sanctorum evangeliorum librum quem manibus meis supra sacrosanctum
altare posui. Et per eundem optuli immo tradidi et concessi primo redemtori
omnium domino et aecclesiae monasterii sancti michahelis archangeli
quod situm constat in civitate vetere et tibi venerabilis abbas domne
Simeon hanc nostram concessionem tecum eam recipiente michil tuo advocato.
Scilicet ut ab hodierno die inantea vos vestrisque successores abbates
teneatis et dominetis libere et absolutae et secure cunctas possessiones
territoria villas terras cultas vel incultas cellas quoque et obedientias predicti
sancti michelis cenobio pertinentes. homine quoque qui ibidem
serviunt tam in casalibus vel castellis quam ubicumque sunt vel habitant
in territorio predicti sancti michahelis Ut nec ego vel mei heredes aut
ordinati audeamus ab eis querere datum aut servitium vel angariam
seu plazam erga eos exigere etsi contigerit in predictis territoriis aut
pertinentiis aliquid inveniri vel comprehendi ut inventio et comprehensio
vobis vestrisque successoribus o domne abbas prescripte sit Preterea et nec
monachum quemlibet prephati cenovii sancti michahelis aut clericum vel
laicum et de eisdem pertinentiis. ut nec ego vel mei heredes seu quilibet
noster ordinatus aut comprehendere vel tenere eum audeamus sine vestra
successorumque tuorum voluntate. Insuper nullo futuro tempore queramus
a vobis vel a vestris successoribus datum aut adiutorium quolibet
modo vel ingenio. Excepto si vestra bona voluntas vestrorumque successorum
fuerit dare nobis benedictionem aliquam. et ut generaliter dicamus
nec in vobis vel in vestris monachis clericis vel laicis aut omnibus hominibus
predictis sacra pertinentibus monasterio potestatem aliquam iudicandi
157
distringendi aut comprehendendi servamus nobis aut nostris heredibus
seu ordinatis sed semper ut iam diximus libere et absolute ac secure
teneatis omnia sicut supra scripta sunt vos et successores vestri. Si
vero instigatione diabolica hoc quod modo pro salute anime concessimus
sive ego seu qulibet noster heredes vel successor aut ordinatus nec non
quispiam hominum disrumpere tepmtaverimus aut irritum facere hoc quod
modo fecimus vel exire in aliquo Primo omnium omnipotens et terribilis
deus in hoc presenti seculo irascatur et maledicat nobis et in futurum
per ministrum suum michahelem archangelum tradat nos eternis incendiis.
atque cum iuda traditore nostri redemptoris damnatione et anathemate
feriamur eternae. Sequentibus autem omnia prephata et custodientibus vitam
et misericordiam tribuatur eternam. Et ad confirmandum hoc nostrum actum
manu propria signum sancte crucis feci insuper iohanni nostro notario
iussi concessionis hanc scribere cartam mense et indictione prelatis.
+ Signum proprie manus domino umfredo comes.
+ Signum manus gualterius.
+ Signum manus goffredus filius domini umfredus comes.
+ Signum manus domino rao machabeo.
+ Signum manus asegatto.
Torna all'inizio