Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 4 » 4.337 » Pag 204 - 205

4.337
204
205

204
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi temporibus domino
nostro constantino magno imperatore anno sexagesimo quinto mense
februario undecima indictione: Ideoque ego mulier nomine sellecta que
fuit relicta quondam sergii porclacca et abitantes sum in sessola Clare
facio ego quia ante os annos mortuus est ipse vir meus et relassavit me in
magnum devitum. unde ego non haberet ut ipsum pretium vinderet et
audita fuit quia mulier non poteret vindere sine mundoald et abocatorem
suum. proinde conbocabi iohannem filio benedicti qui est abocatore meum
et ibimus ante presentiam nostrorum comitibus et per eorum absolutionem
largita sum ego que supra mulier de vindere pro ipsum devitum et dum
firmiter illut facere ego bolo bona etenim mea boluntate coram subscripsi
testibus per hanc quoque videlicet chartulam vindere et in presentem venumdedi
tivi monda filia quondam frodaldi. et uxor videlicet donati filii
quondam andree de suprascripta sessola. idest modica terra quem habeo
intus in sessola vetere que habet finis ab uno latere terra et casa mea que
205
mihi reserbabi et inde habet passi tres. et gubita duam et da alio latere
est terra donati viri tui et habet inde in longitudine passi tres et gubita
dua. et da uno capite est terra de filii sparani de mara et inde habet passum
unum et gubita dua et unce quattuor et da alium capites est terra
fasani filii stephani lupi et inde habet passum unum et gubita tria. inter
omnes istas fines et mensuras nec mihi que supra sellicta nec ad alios
homines nichil reserbabi set una cum via et andite suo et cum inferius
et superius totum et integrum tivi illos venumdedi ad abendum et possidendum
nomine unde et per hanc mea venditione manifesto ego que supra
sellicta quia receptum habeo a te que supra munda emtrice mea idest
auri tari dui. ea vero ratione ut amodo et semper tu que supra munda
et tuos heredes hanc mea venditione sicut superius legitur securo nomine
habeatis et possideatis. ex qua repromitto ego que supra sellicta et obligo
me et meis heredibus tivi que supra munda et tuis heredibus venditionem
nostram nos vobis ab omnibus hominibus antistare et defendere debeamus
quod si non potuerimus ut illos per legem perdiderimus de colludio si a
bos pulsati fuerimus a dei evangelia vobis satisfaciamus et dupplum supradictum
pretium una cum omnibus suis hedificiis et remeliorationibus vobis
restituamus pretium. Nam si ego que supra sellicta aut meis heredibus venditione
ista tornare aut dirrumpere quesierimus tunc componimus tivi tuisque
heredibus idest auri solidos decem vizanteos. et hec chartula venditionis
sicut superius legitur sit firma. quam te adeodatus presbyter et notarius
scribere rogavimus in civitate suessula.
+ Ego petrus archipresbyter
+ Ego iohannes
+ Ego aufimus
Torna all'inizio