Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.1, pars prima » 1/1.46 » Pag 166 - 168

1/1.46
166
168

166
+ In nomine domini dei salvatoris nostri ihesu christi imperante domino
nostro Constantino porfirogenito magno imperatore anno tricesimonono.
sed et romano magno imperatore eius filio anno secundo. Die septima
mensis martii indictione quinta neapoli. Dum ad suum venisset ovitum
quidem stephanus filius quidem iohanni. Disposuit nobis videlicet leoni
filio quidem domini boni. et stephano thio suo quatenus post eius ovitum
integra portione sua de una terra que vocatur ad illa balnearia posita in
quarto maiore et esset offerta pro anima sua in monasterio sanctorum
167
theodori et sebastiani qui appellatur Casapicta situm in viridario. et quidem
drosu uxor eius ad vicem tollere ipsum de turriccle: nunc autem
nos nominatis distributores una cum voluntate nominate drosu coniugi
sue A presenti die offeruimus et tradidimus vobis domino benedicto venerabili
igumeno nominati monasterii et per vos in eodem sancto et venerabili
vestro monasterio. IDest nominata integra portione nominati stephani
de predicta integra terra que vocatur ad illa balnearia sita vero in
quarto maiore una cum introitum suum omnibusque sivi pertinentibus qui
indivisa reiacet cum reliquas tres portiones de consortibus suis: De qua
nihil nobis exinde remansit aut reservavimus nec in alienam personam
commissimus potestatem. et ha nunc et deinceps a nobis vobis et per vos
in eodem sancto et venerabili vestro monasterio sit offerta et tradita pro
anima nominati stephani sicuti ipse nobis disposuit in vestra posterisque
vestris sint potestate queque exinde facere volueritis. et neque a nobis
nominato leonem et stephano distributores cum voluntate nominate drosu
coniugi sue neque a nostris vel suis heredibus nullo tempore numquam
vos nominatus dominus benedictus venerabilis igumenus aut posteris
vestris nec nominatus sanctus et venerabilis bester monasterius
quod absit habeatis exinde aliquando quacumque requesitionem aut molestia
per nullum modum nec per summissis personis ha nunc et imperpetuis
temporibus: Si autem nos aut heredes nostris vel heredes nominati
stephani quovis tempore contra hanc chartula offertionis ut super legitur
venire presumserimus per quovis modum aut summissis personis.
tunc componimus vobis posterisque vestris nominatoque sancto et venerabili
vestro monasterio auri solidos duodecim bytianteos. et hec chartula
168
qualiter continet sit firma imperpetuum. scripta per manus iohanni
curialis per indictione nominata quinta +
Hoc signum + manus nominati stephani distributori. signum + manus
nominate drosu quod ego qui nominatos pro eis subscripsi +
+ ego leo distributor subscripsi +
+ ego leo filius domini marini rogatus a suprascriptas personas testi
subscripsi +
+ ego gregorius filius domini iohannis rogatus a suprascriptas personas
testi subscripsi +
+ ego iohannes filius domini gregorii rogatus a suprascriptas personas
testi subscripsi +
+ Ego iohannes curialis complevi et absolvi per indictione nominata
quinta
Torna all'inizio