|
162
+ In nomine domini dei salvatoris iehsu cristi, imperante domno basilio magno imperatore
anno vicesimo secundo, sed et domno costantino frater eius magno imperatore anno nonodecimo,
die tricesima mensis ianuarii, indictione decima neapoli. Certum est me iohannes filius
petri de gaiusu et habitator de loco nucerino . . . vobis domno
gregorio venerabili abbati monasterii sancti gregorii quem de regionariu . . .
clusuria de terra ipsius sacri vestri monasterii qui supra cesina posita in suprascripto loco terrium
una cum . . . omnibusque sivi pertinentibus, et coheret de uno latere
terra qui fuit quondam . . .
. . . de suprascripto loco terrium et ipsa clusuria ex omni parte. . .
. . . suprascripta clusuria de suprascripta terra cum introitum suum omnibusque suis
pertinentiis mihi meisque heredibus at lavorandum et pastenandum dedisti in eo tenore, ut ego
et heredes meis illa bene et diligenter lavorare debeamus suptus et supra, et canciuminas et
vites ibidem ponere et plantare debeamus quantas necessum fuerit, et omnia, quod ibidem dominus
deus dederit inferius et superius, super nos illud tollere debeamus; unde nullam partem
vos aut posteris vestris mihi meisque heredibus exinde queratis amodo, et usque quod ipse arbustus
venerit at faciendum vinum hornas decem: preter terraticum tibi tuisque posteris exinde
163
dare et atducere debeamus usque ante segie ipsius vestri monasterii. hoc est, de tritricum,
quod ibi fecerimus, de quatuor partes una tibi tuisque posteris atducere debeamus: linum
vero, qui ibi fecerimus, in sextam partem dividere debeamus; unde ego et heredes meis tollamus
partes quinque, et tu et posteris tuis parte una: mileum vero, et fasioli, et folia, et
cepullas, et seas, et stivalium, et cucurbitas, que ibi fecerimus, in quintam partem dividere
debeamus; unde ego et heredes meis tollamus partes quatuor, et vos et posteris vestris parte
una. et a quo suprascriptus arbustus venerit at faciendum suprascriptum vinum hornas decem,
a tunc terraticum vobis vestrisque posteris dare et atducere debeamus, de quod ibi seminaverimus,
quantum ibi seminaturia de tritricum introierit: preter de linum item de sexta parte
una vobis posterisque vestris dare et atducere debeamus, et item de mileum, et de fasioli, et
de folia, et de cepullas, et de seas, et de stivalium, et de cucurbitas, que ibi fecerimus, de
quintam parte una vobis vestrisque posteris dare debeamus; et a tunc, a quo suprascriptus
arbustus venerit at faciendum suprascriptum vinum hornas decem, a tunc, quantum vinum
ibidem dominus deus dederit, dividamus inter nobis per sex uncias. hoperarios vero at vendemiandum
comuniter pargiare debeamus, vinum at vivendum at ipsis hoperariis et hubas pro
condituria comuniter demus, et quandoque illuc at vendemiandum direxeritis duas personas
vestras, nutrire debeamus, ut iustum fuerit: saccapanna vero super nos tollere debeamus, et
quantum fuerit medietate de vinum, qui super ipsa aqua surserit, tantum ego et heredes meis
tibi tuisque posteris superiungere debeamus de propria portione nostra de vinum mundum:
portione autem vestra ex ipsum vinum et tota portione vestra, qui vos et posteris vestris de
omnia, ut super legitur, tetigerit, ego et heredes meis vobis posterisque vestris trahere debeamus
gratis usque ante segie domni ipsius vestri monasterii: preter suprascriptas portiones
vestras de suprascriptas folia, et de cepullas, et de seas, et de stivalium, et de cucurvitas,
vos et posteris vestris vobis exinde trahere faciatis, et numquam presumseritis vos et posteris
vestris, nec suprascriptus sanctus venerabilis monasterium mihi meisque heredibus suprascripta
clusuria ex ipsa terra omnibusque eis pertinentibus tollere per nullum modum, bene lavorantes
et atimplentes omnia suprascripta, et nec ego et heredes meis, usque quo ipsa terram tota fuerit
plantata cancuminas et vites, quantas ibi necessum fuerit ut iustum fuerit, non habeamus licentiam
illa abrenuntiare. et a quo tota fuerit ipsa terra plantata de canciuminas et vites, quantas
necessum fuerit ut iustum fuerit, ut super legitur, a tunc, quando ego et heredes mei tibi tuisque
posteris illa abrenuntiare voluerimus, licentiam habeamus. si autem ego vel heredes meis quovis
tempore contra hanc chartulam, ut super legitur, venire presumpserimus per quolivet modum
aut summissis personis, tunc componimus tibi tuisque posteris et at suprascripto vestro monasterio
164
auri solidos viginti bytianteos. et hec chartula, ut super legitur, sit firma scripta per
manus iohannis curialis per indictione suprascripta.
hoc signum manus suprascripti iohannis ego qui supra pro eum subscripsi + et hoc memoratus
sum, ut dum suprascripta clusuria tenuerimus, ut super legitur, ego et heredes meis,
quando per extate illuc at recolligendum direxeritis per ipsum terraticum de suprascriptum
vinum una persona vestra, nutrire debeamus item ut iustum fuerit; et si aliter fecerimus sub
suprascripta poena subiaciamus.
+ ego petrus filius domni stephani monachi rogatus a suprascripto iohanne testi subscripsi +
+ ego iohannes filius domni petri monachi rogatus a suprascripto iohanne testi subscripsi +
+ ego iohannes filius domni gregorii rogatus a suprascripto iohanne testi subscripsi +
+ ego iohannes curialis complevi et absolvi per indictione suprascripta decima. +
| |