Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.557 » Pag 30 - 31

4.557
30
31

30
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi
principis, mense octuber, secunda indictione. memoratorium factum a me dumnellus presbiter
et abbas hecclesie sancte marie, quem domna sichelgaita principissa uxor domni
iohannis olim principis a nobo fundamine construssit intus ec cibitate salernitana inter
muro et muricino, eo quod ante subscripti testes tradidit ego ad tenendum et laborandum
madelmi presbiteri filio gaudecisi, una pecia de terra cum binea et pomis, quod pars ipsius
ecclesie habet in locum liciniano finibus salernitane per ec finis et mensurie: da pars
orientis fine sancti georgi, sicut termiti ficti sunt, inde passi quadraginta quinque: de
pede fine bia publica, inde passi biginti octo; a parte occidentis fine bia, inde passi quadraginta
duo: de capite sicut terminatum est, inde passi triginta septem. ad iusto passum
homini mensuratum inclitum illut, ut diximus, ipsius madelmi presbiteri tradidimus,
una mecum iaquintus notarius advocatorem predicte nostre ecclesie, tali ordine, ut amodo
et usque octo anni completi ille et homines quod ibidem miserit, et illorum eredes sue
potestatis illut tenere et dominare, et fobee et omnis sue utilitatis iusta ratione ibidem
facere, et per annu apto tempore tota ipsa vinea scolciare, propaginare et ubi meruerit,
vites plantare, et surgere, et potare, et inpalare ad palos vonos fissicio et ligare, et zappare,
31
et circoitum cludere, et clusum illut abeant, sicut meruerit, et sic totum illut laborare
de super et de subto, sicut meruerit, ut proficiant et non dispereant, et per annum illut
salbum facere; et per vindemie faciant nobis vel pars nostre ecclesie scire, ut ibidem dirigamus
missum nostrum, et illis vinea ipsa vindemiare, sicut menuerit apto tempore, et
poma inde colligere, et omnis vinum et poma exinde ibique ad palmentum inter nos dibideremus
per medietatem: nos tollamus illut medietatem, et illis medietatem, ipsum missum
nostrum, dum pro ipse vendemie ibidem steterit, illis eum notrire secundum sua possibilitatem;
ad completi autem ipsi octo anni completi liceat illis inde exire cum sua mobilia,
et inclita suprascripta rebus operata remittere ad potestatem predicte nostre hecclesie.
unde pro taliter guadia mihi dedit, ipse madelmus, et mediatorem mihi posuit sergius clericus
filius iohannis olperti; et per ipsa guadia obligavit se et suos eredes, ut si aliquit,
de quod superius legitur, remobere aut contrare quesierit et talia in pars ipsius ecclesie
non adimpleberit, tunc per ipsa guadia componere obligavit se et suos eredes mihi vel in
pars ipsius ecclesie biginti auri solidos costantinianos. Et hunc brebem scripsi ego iohannes
notarius qui interfui.
+ ego teudericus me subscripsi
+ ego petrus.
Torna all'inizio