Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.360 » Pag 197 - 198

2.360
197
198

197
+ In nomine domini secundo anno principatus domni nostri mansoni et domni iohanni filio
eius gloriosi principibus, mense iulius undecima indictione. memoratorium factum a me cicerus
filius quondam cennami de locum nuceria, eo quod in locum nuceria ante subscripti testes dedit
et tradidit mihi domnus martinus presbiter et abbas hecclesie sancti maximi, et una cum eum
essent romoaldus filius alfani castaldi advocatorem suum qui est unum de dominis ipsius hecclesie
sancti maximi, ad tenendum, et dominandum, et frugiandum, et pastenandum una clusuria de
terra bacua et cum castanietum, que iamdicta hecclesia habent in locum agella finibus nucerie,
habentes finis et mensuriis ipsa supradicta clusuria: a pars septemtrionis fine via publica, que
pergit ad ipse turri et ad ipsi pariti, sunt inde passi decem: a pars occidentis, quomodo termiti
ficti sunt, sunt inde passi septuaginta septem: a pars meridie fine ipsius sancti maximi, quomodo
limite discernit, sunt inde passi duodecim: a pars orientis, quomodo termiti ficti sunt, fine mea
qui supra ciceri, sunt inde passi septuaginta septem, et se reconiungit in ipsa via publica que
est priore fine. hec vero res per supradicte finis et mensuriis totum et inclitum illud mihi qui
supra ciceri dederunt et tradiderunt ad pastenandum, et tenendum, et dominandum, et frugiandum
usque decem anni completi. unde pro taliter per bonam convenientiam et sua bona volumptate
guadia mihi ipse domnus martinus presbiter et abbas cum ipso supradicto advocatore suo
dederunt et mediatorem mihi posuerunt mirandus filius madelfrid de eodem locum nuceria, tali
ordine, ut amodo et usque decem anni completi ipsi nominati domnus abbas et successores suos
et pars iamdicte hecclesie sancti maximi ipsa supradicta rebus nobis vel ad nostris heredes defensaret
per supradicte finis et mensuriis cum vice de via sua da omnis homines, et non eos nobis
tollere aut contrare ante ipsum supradictum constitutum; et nos autem vel nostris heredes licentiam
et potestatem habeamus in ipsa eadem rebus fobee et omnis nostra utilitatem ibidem
facere, et eos tenere, et dominare, et frugiare, et pastenare arbores et vites . . . castanei
succidere, et ipsa rebus ipsa cludere ut siant salvam, et faceremus nos ibidem pastinum bonum
cultatum et operatum, sicut locus ipse meruerit et de tantos annos fuerit, ut vene paread lavoratum
et cultatum; et amodo et usque decem anni completi de quantum vinum vel lavore et fruges
exinde tollere et recolligere potuerint, totum et inclitum illos nobis habeamus, et de ipso frugium
faciamus exinde omnia, que nobis placuerit, absque omni contrarietatem ipsius domni
abbatis et de successores suos vel da partibus ipsius hecclesie sancti maximi. tantum, de quem
198
ibidem seminaverimus in ipsa rebus, omne annum demus eidem hecclesie terraticum, secundum
consuetudinem ipsius locis; et da ipsi supradicti decem anni completi in antea, dum nos illos
tenere voluerimus ad lavorandum, licentiam et potestatem habeamus nos et nostris heredes eos
tenere et dominare, et frugiare, et cultare ipsum predictum arbustum de super et de subter suis
temporibus, ut bene paread lavoratum et cultatum; et omne annum, de quantum vinum et terraticum
exinde exierit, totum et inclitum illud dividamus in tertiam partem: pars ipsius hecclesie
tollant exinde tertiam partem, et nobis exinde tollamus due partis; et ad palmentum omne annum
ipso vinum inter nos dividamus in tertiam partem; et ipso vinum, quem ad pars prephate hecclesie
hevenerint omnem annum, nos et nostris heredes cum carros et vobes et organea nostra
illud eorum portemus usque ad ipsi pariti de nuceria, ubi abuerit organea sua reposita ad ipso
vinum recipiendum, et nos conciemus ei ipsum organeum eorum de nostrum ordine et expendium,
ubi reponamus ipsa sortione eorum de ipso vinum, que a nos ei in sorte evenerit, et nos
nutriamus ipsum hominem, que ibi direxerit ad ipsa vindemia, de nostra vivenda secundum nostra
possivilitate, dum ibidem steterit ad ipso vinum recipiendum. et si nos vel nostris heredes
de principatum salernitano exierimus ad habitandum, tota et inclita ipsa rebus rebertas ad potestatem
de iamdicta hecclesia; et ubi infra principatum salernitano infra quadtuor anni fuerimus
reversi ad habitandum, tota et inclita ipsa rebus redeant ad nostram vel de nostris heredibus
potestatem in predicta ratione, sicut superius legitur. quod si hec omnia suprascripta ipse domnus
abbas et suosque successores vel pars ipsius hecclesie nobis vel ad nostris heredibus non
adinpleverit et aliquid exinde contradixerit, componere obligavit se ipse domnus abbas et suosque
successores et pars prephate hecclesie per ipsa eadem guadia ad componendum mihi qui supra
ciceri, vel ad meis heredibus quinquaginta aureos solidos constantinos.
+ ego guiso notarius interfui et hunc brebem scripsi
+ ego qui supra martinus presbiter et abba
+ ego petrus
+ ego quisenolfus
+ ego romoaldo.
Torna all'inizio