Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.65 bis » Pag 256 - 256

1.65 bis
256
256

256
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
millesimo sexagesimo quarto, et vicesimo septimo anno principatus domni
Landolfi gloriosus princeps et nono anno principatus domni Paldolfi filii eius,
mense ianuario, tertia indictione. Memoratorium factu a me Constantino presbiter
filio Constantini, eo quod ante nobiliorum subscriptorum testium per
bona comvenientia guadiam mihi dedit Iohannes filius Iohanni et mediatorem
mihi posuit se ipso; eo tinore ut quando ego vel meos heredes potuerimus abere
atque plicare oomine ad legem, qui contrant nobis de ipsa casa nostra de
intus civitate Abellini, qui est fravita, quod illam nobis vendidit ipse predictus
nominatus Iohannes, debead se plicare ipse et suos heredes et recipere a
nos secundum legem ipsum homine in manu et defensare mihi et ad meis heredibus
ipse et suos heredes in integrum illut, quod predicta cartula nostra
continet, ab omnibus ominibus ab omnibusque partibus sicut testum eiusdem
cartule nostre declarat per eadem guadiam et se ipso mediatorem. Ego Amatus
archisubdiaconus et notarius hoc brebe scripsit et interfuit in Abellino.
+ Ego Amatus archipresbiter.
+ Ego Sandu.
Torna all'inizio