Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.1, pars prima » 1/1.14 » Pag 47 - 52

1/1.14
47
52

47
In nomine domini dei salvatoris nostri Iesu christi Imperante domino
nostro Constantino magno imperatore anno vicesimo tertio sed et Romano
et Christoforo
eius filio anno decimo die vicesima sexta mensis februarii
Indictione tertia neapoli. Certum est me eufimia honesta femina et vitalianum
seu stephanum hoc est mater et filios relicta et filios quidam domini
marini Katasergium tribunum de abbatissa. nos vero memorato vitaliano seu
48
stephano germanis pro vice nostra et pro vice aligerni parbuli germani nostri:
A presenti die promtissima voluntate offerre et offeruimus vobis domino iohanni
venerabili abbati presbyter monasterii sanctorum seberini et sossii
ubi eorum veneravilia quiescunt corpora et per vos in memorato sancto et
venerabili vestro monasterio pro portione quidem iohannis filii et germani
nostri: Idest integras duas petias de terras portionis mee memorate eufimie
honeste femine ex quibus una que vocatur clusuria de alfinianum et alia
que nominatur ad sorbum ibidem in alfinianum constita. insimul cum arvoribus
et introitas earum et omnibus eis pertinentibus pertinente mihi per
parentorum meorum. et me in sorte tetigit a stephano et heredem iohanni
seu theodonande germanis meis per merissi divisionis quam apud me abere
videor. Unde nihil nobis exinde remansit aut reserbavimus: coherente sivi
a duobus lateribus de memorata terra que vocatur ad sorbum terra monasterii
49
beate marie puellarum dei et de uno capite est terra Iohannolfi ferrarii
et ex alio capite coheret terra . . . . . . . . . . . . . . memorata terra portionis
mee de ipsa clusuria habet finis ab uno latere terra memorati stephani
germani mei et de alio latere coheret terra portionis heredum memorati
Iohanni quidam germani mei: et est ipsa portio mea de ipsa
clusuria cum ipsa
portione memorati stephani et heredum Iohanni seu memorate
theodonande omni tempore in quartam parte ad equale mensura:
Ita ut a presenti die et deinceps iam nominatas integras duas petias de
terras portionis mee memorate eufimie ex quibus una que vocatur clusuria
de alfinianum et alia que nominatur ad sorbum ibidem in alfinianum constituta
insimul cum arvoribus et introitas earum et omnibus eis pertinentibus.
Unde nihil nobis exinde remansit aut reserbavimus quatenus et per coherentias
vobis eas insinuavimus sicud superius legitur a nobis vobis pro
portione memorati Iohanni filii et germani nostri sint offertas et traditas in
vestra posterisque vestris sint potestate qualiter exinde facere volueritis:
et neque a nobis memorata eufimia honesta femina et vitaliano seu stephano
50
hoc est mater et filios nos vero memorato vitaliano et stephano pro vice
nostra et pro vice memorati aligerni germani nostri neque a nostris heredibus
vel a nobis personis summissis nullo tempore exinde habeatis quacumque
requisitione aut molestia tam vos qui supra dominus Iohannes venerabilis
abbas presbyter quanque posteris vestris neque memorato sancto
vestro monasterio monachorum vestrorum per nullum modum in perpetuum
Insuper et av omni homine omnique personas et a memorato aligerno filio
et germano nostro et ab eius heredibus omni tempore nos et heredes nostri
vobis posterisque vestris exinde in omnibus antestare et defensare promittimus
in perpetuum. Interea promittimus vobis ut amodo et semper omni
annue per augusto mense nos et heredes nostris vobis posterisque vestris
et in memorato vestro monasterio dare et persolbere debeamus pro portione
51
de responsaticum memorati Iohanni filii et germani nostri Idest triticum
modios quattuor tractum a nobis omni annue usque intus memorato sancto
vestro monasterio mensuratum ad modium iustum . . . . . . . . . nullatenus nos
aut heredes nostris vobis posterisque vestris mittentes occasionem. propter
quod vos memoratum Iohanne filium et germanum nostrum recipere promisisti
in memorato sancto et venerabili vestro monasterio et eum monachum
facere et vos et posteris vestris eum nutrire et vestire seu calciare
promisisti omnibus diebus vite sue sicut ceteris monachis vestris et sicut
docet regula sancti benedicti: et ipse vobis posterisque vestris omnibus diebus
vite sue in ovedientiam et servitium esse debeat sicud ipsi ceteri monachi
vestri et sicud ipsa regula sancti benedicti docet et nullo modo modo
de ipso sancto vestro monasterio exire se presummet omnibus diebus vite
sue et si exinde exire presumserit a tunc licentiam habeatis vos et posteris
vestris eum sequere et adpreendere et in memorato sancto vestro monasterio
eum revocare omnibus diebus vite sue et secundum meritum culpe
sue in vestra sit potesate eum corripiendi et disciplinandi: quia sic inter
nobis stetit: quod si aliter probenerit de his omnibus memoratis per quovis
modum aut summissis personis tunc componimus nos et heredes nostris
vobis posterisque vestris auri libra una bythiantea: et hec chartula offertionis
ut super legitur sit firma: scripta per manum anastasi scriptoris
discipulo domini iohannis curialis et scrinarii per memorata indictione tertia
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . alia manus . . . . . . . . . . . . . . . . . . hoc
signum + manus memorate eufimie et vitaliani seu stephani hoc est mater
et filios qui omnia memorata consentierunt et testes ut subscriberent rogaverunt
quod ego qui memoratos ab eos rogitus pro eis subscripsi + . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . similiter alia manus . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
+ Ego gregorius filius domini petri rogatus a suprascripta mater et
52
filios testi subscripsi + . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . nam testis et
alia manus . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
+ Ego iohannes filius domini ursi . . . . . . . . . . . . similiter testis . . . . . .
+ Ego capulus filius domini Iohannis . . . . . . . . . . . . . . . iterum testis.
+ Ego Iohannes curialis et scriniarius post subscriptionem testium et
memorati anastasi scriptoris discipuli mei manu mea propria percomplevi
per memorata tertia indictione + . . . . . . . . . . . . .
alia manus . . . . . . . . . . . .
+ Ego petrus primarius Curie huius civitatis neapolis hec exemplarie
chartule offertionis pro eius authentica nobis dedit dominus roccius venerabilis
abbas memorati monasterii pro ista exemplaria faciendum in memorato
suo monasterio sicud superius legitur ex ipsa authentica relevata et
cum nimia cautela ad singulas relevas pro ampliorem eius firmitatem manus
proprias subscripsi in die prima mensis martii indictione undecima.
+ Ego sergius tabularius Curie huius civitatis neapolis hec exemplarie
chartule offertionis pro eius authentica nobis dedit dominus roccius venerabilis
abbas memorati monasterii pro ista exemplaria faciendum in memorato
suo monasterio sicud superius legitur ex ipsa authentica relevata et
cum nimia cautela ad singulas relevas pro ampliorem eius firmitatem manus
proprias subscripsi in die prima mensis martii indictione undecima.
Torna all'inizio