|
236
+ In nomine domini tertio anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni eius
filii gloriosi principibus, mense magius quartadecima indictione. ideoque ego iohannes filius
quondam iohanni gaidoni, quum mihi est pertinentes rebus a pars predicti genitori meo et
per sucessione in locum campiliano salernitane finibus, congruum est mihi nominato iohanni
ex eadem rebus venumdare feri cognati mei filio quondam iohanni qui dicitur vamvacari; et
ydeo ego superius nominatus iohannis, sicut mihi congruum est, mea volumtate ante subscripti
ydonei ominibus pro anc cartula venumdedi adque ad semper avendum confirmabi
237
tibi nominato feri ex eadem rebus de eodem loco campiliano per hec finis et mensurie: a
partibus orientis, sicut decurrit aqua de molinum qui ibi est, sunt exinde passi quadraginta
nobem: a pars septemtrionis, sicut termiti ficti sunt, sunt inde passi centum nonaginta: a
partibus orientis, sicut decurrit bia antica, quomodo revolbit per ipsa fine usque in flubio
pecentino usque ad fine de erede roffrit, et mensurabimus illut da ipso flubio et usque ad
fine de erede roffrit, sicut terminatum est, passi centum: a pars meridie, sicut decurrit
ipso flubio pecentino et rebolbemte per ipsa aqua usque in predictum molinum. hec vero
res, qualiter superius finis posite sunt et mensuria ipsa percurrit, trasactibus nomen funditus
cum omnia intro se abentibus omnibusque suis pertinentiis et cum bice de bia sua illut tibi
nominato feri venumdedi, securiter et firmiter amodo et semper tu et tuis eredibus illut
abendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum quod volueritis. et pro confirmandam
et stabiliscendam anc nostra bindictione a presentis recepi a te nominato feri statutum
pretium, y sunt auri solidos de tari numerum quadraginta ana quadtuor auri tari
voni per unoquoque solido in omnis deliverationem, sicut inter nos comvenit: finitoque vero
pretium ipsum aput nos, ex qua re promitto, per vona convenientia guadia tibi nominato feri
dedi, et mediatorem tibi posui me ipsum et iohannes atrianonse filius leoni pelluli; et per
ipsa guadia obligo me meosque eredes amodo et semper antistandum et defensandum tibi
nominato feri quam et ad tuis eredibus predicta nostra bindictione cum bice de bia sua ab
omnibus ominibus omnique partibus. quod si etc: Qui pacta non servet, tenetur solvere octoginta
aureos solidos constantinianos. quando autem tu vel tuis eredibus de suprascripta nostra bindictione
per vos volueritis inde exet auctores, potestatem et licentiam abeatis vice nostra et
de nostris eredibus cum ista cartula et cum quinque alie scriptionibus pertinentem de suprascripta
rebus, et cum quale alia rationem inde avere potueritis, in omnibus inde causare et
finem facere, quomodo aut qualiter volueritis; nam quando me vel meos eredes quesieritis
inde auctores avere et remiseritis aput nos ipse suprascripte quinque scriptionibus, ego autem
meique eredibus semper defensemus et adinpleamus tibi tuique eredibus omnia, quantum et
quomodo superius legitur, per suprascripta guadia et obligata: post vero fine facta, monimina
ipsa salba aput vos remittamus ad avendum illa in predicta ratione. quam te iohannes notarius
scribere rogabimus. actum salerno.
+ ego ioannes
+ ego ursu
+ ego andrea
+ ego grimoaldus.
| |