|
58
+ In nomine domini tricesimo quarto anno principatus domni nostri guaimari, et quarto
anno principatus domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense september, quinta
indictione. memoratorium factu a me stefanus presbiter filius donati de barbazzanu, ubi
59
agellum dicitur, eo quod ante bonorum hominibus et subscripti testes per bona combenientia
ad tenendum et lavorandum et pastenandum insertitum et zenzale tradidit mihi guaiferius
comes, filius vone memorie idem guaiferi comitis, due pecie de terris bacibe quod ipse comes
abet in locum barbazzanum, ubi a suptus megaru et a lu labellu dicitur; prima pecia
da suptus megaru per as finis et mensuria: a pars septemtrionis fine sua et de consortibus
suis, sunt passi triginta septem: a pars occidentis iterum fine sua et de consortibus
suis, et inde sunt passi decem et octo: a pars meridie fine rebus sancte marie pestane,
sunt passi triginta sex: a pas orientis fine sua et de consortibus, et inde sunt
passi viginti octo. Alia pecia da lubellum per as finis: a pars septemtrionis fine bia que
pergit ad sanctum archangelum, sunt passi ...... septem: a pars occidentis fine sua et de
consortibus suis et inde sunt passi hoctuaginta duo: a pars meridie fine sua, et inde sunt
passi decem et septem: a pars orientis fine sua, et de consortibus suis et coniungentes
se ad ipsa fine priora sunt passi hoctuaginta hocto, totum ad iusto passu homini mensuratum.
Iste supradicte ambe pecie, qualiter in sortione ebenire debuit da ipsi consortibus
suis, per supradicte finis et mensurie inclitum illut mihi ipse comes tradidit, cum
omnia intro se habentibus, et cum bice de vie sue, ad pastenandum insirtitu et zenzale
ad insitandum, tali hordine, ut amodo et usque tredecim anni ad meam et de meis eredibus
sint potestatem eos tenendum et dominandum, et fobee et omnis nostre utilitatis iusta
ratione ibidem faciamus, et tota ipsa rebus pastenemus et insitemus ibidem inserte
et zenzale, et tota ipsa rebus laboremus et cultemus et operemus de super et de supter,
ut bene paread lavorata, et amodo et usque tredecim anni quante inserte et zenzale ibidem
collexerimus, totum nostre sint potestatis, et nullam sortionem inde demus ad ipsum
comes vel ad eius eredes: preter, de quo ibidem seminaverimus, demus inde ad missum ipsius
comitis iusto terraticum secundum consuetudine de ipso loco, et iam in antea ipsa rebus
tenere et lavorare voluerimus eos tenendum et dominandum, et fobee iusta ratione
ibidem faciamus, lavoremus et cultemus de super et de subter, sicut locus ipse meruerit,
ut proficiant et non dispereant; et da ipsi tredecim anni in antea quante inserte et zenzale
ibidem collexerimus, nos ipse seccemus ad domus nostra et faciamus ego vel meos
heredes scire ipsum comes, ut dirigat ibidem missum suum pro recipiendum ipse inserte
et zenzale, et dividamus per medietatem: missum ipsius tollat eos medietatem et nos medietatem,
et ipsum missum, quando ibidem dixererit ad recipiendum ipsa medietate, nos
illum nutriemus secundum nostram possibilitatem; et de quod amodo et semper ibidem
seminaverimus, demus in terraticum secundum consuetudinem de ipso locum; ad completi
autem ipsi tredecim anni habeamus in tota ipsa rebus per supradicte finis et mensuriis
60
totum bonum pastenatum, et surtum, et operatu, et cultatum, sicut de tantos annos
locus ipse meruerit; et quale tempore da ipsi tredecim anni in antea ipsa rebus tenere
et lavorare non voluerimus, aut non potuerimus, inclita ipsa rebus lavorata et cultata
remittamus ad suam potestate et de suis eredibus, faciendum inde omnia quod voluerint,
et licead nos inde exire cum omnia causa mobilia et ire cum illut, ubi voluerimus, sine
contrarietate sua et de suis eredibus. Unde in eo hordine per vona convenientia guadia
mihi ipse comes dedit, et mediatorem mihi posuit cennamu filius ursi frecentese de locum
barbazzano; et per ipsa obligavit se et suos eredes tali hordine, ut amodo et semper, dum
ipsa rebus tenuerimus, defensare nobis nostrisque eredibus cum vice de bie sue inclita
ipsa tradictio da omnes homines omnique partibus, et non illut nobis tollere aut contrare
queras per nullo hordine. Quod si taliter omnia, ut superius legitur, mihi meique eredibus
non adimpleberit et aliquit exinde remobere aut contrare quesierint, per ipsa guadia
obligavit se et suis eredibus ad componendum mihi meique eredibus, aut cui hunc brebem
iste in manu paruerit, quinquaginta auri solidos constantinos, et omnia suprascripta per
imbitis eos nobis compliret, et unc brebem scripsi ego maraldus notarius actu nuceria.
+ ego guandelferi
+ ego benedictus.
| |