Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.716 » Pag 14 - 16

5.716
14
16

14
+ In nomine domini tricesimo primo hanno principatus domni guaimarii, et primo anno
principatus domni guaimari eius filii, principibus, mense aprelis, secunda indictione.
Memoratorium factum a me petrus presbiter filius idem petri, eo quod ante presentia miri
et mirandi iudicibus et alii idoneis hominibus coniuinctus sum ad bona combenientia cum
mulier nomine deusdede, que sikelgaita vocat, sorore mea, et una cum ea adesset cumpso
presbiter viro suo filio aystolfi, propter ad dividendum inter nobis de rebus nostris cum
arbustis vitatis, et abellanieta, et quertieta de heodem locum nucerie pertinentes nobis per
successione a parte iamdicti petri genitori nostro et da sikelgaita que fuit genitrice nostra.
Unde prius dividimus una pecia de terra cum arbustis vitatis de locum barbatianu,
ubi proprio salamra dicitur, et pro sua sortione comprehensit exinde ipsa sorore mea ha
parte meridie per hec finis et mensurie: a pars occidentis fine via, sunt inde passi tredecem:
a meridie fine de consortibus nostris et pertange ad fine de heredes domni ademari,
sicut limite discernit, inde sunt passi triginta sex: ab oriente fine de ipsa eredes,
domni ademari similiter, sicut discernit limite, inde passi decem et pedes tres: a semptemtrionis
fine ipsa sortione mea, inde se coniungit ad ipsa via priore fine, sunt inde passi
quadraginta tres et pedes tres, et in medio locum est latitudo passi decem et pedes tres;
istut per iamdicte finis et mensurie conprehensit ipsa nominata sorore mea una cum ipso
viro eius, et michi tradiderunt in sorte mea totum illo aliut a foras ista mensuria in
parte semptemtrionis; quam et dividimus alia pecia cum abellanietum, qui est a super
floccanu, ubi ad silva et lavinata dicitur, et ipsa soror mea cum ipso viro suo comprehensit
15
exinde sua sortione a parte occidentis, de sidecim sortionibus comprehensit una sorte,
qualiter per legem inde ei evenire debuit sequenter nostre rationibus, et michi tradiderunt
ipse alie quindecim sortionibus adunate a parte orientis: simulque dividimus alia pecia
ibique ad silva cum abellanietum nobellum coniunctum ad ipso abellanietum quod primis
dividimus: similiter ipsi vir et uxor comprehenserunt exinde in sorte sua a parte occidentis
de sidecim sortionibus comprehenserunt sex sortionibus adunate, quem pro sortione
sua et quem pro sortione, que fuit iohanni germanum nostrum quod eidem sorori mee
confirmabit, et michi exinde tradiderunt relique ipse alie decem sortionibus adunate a
parte orientis: iterum et tradiderunt ipsi vir et uxor tota pecia cum radis arboribus et
pomiferis propinquo ecclesia sancti marcelli cum alia pecia cum arbustum vitatum da
kata-cansulu et tres sortionibus de alia pecia cum arbustis de locum campu, et propter
ipsa pecia da sanctum marcellum et propter ipsa pecia da cata-kansulu et pro ipse tres
sortis de ipsa pecia da campu, quod michi tradiderunt in sorte mea, pro taliter tradidi
ego illorum inclita quartam parte, quod de ipsa pecia da campu illorum per mensuria a
parte orientis et a parte occidentis ana passi quadtuordecim: istut per iamdicte finis et
mensurie illorum tradidi in sorte sua, et illis tradiderunt propter ista mensuria quod comprehenserunt,
tote ipse alie tres sortionibus a foras ista mensuria in pars septemtrionis
cum ipsa pecia da sanctum marcellum et da kata-cansulum; tamen ipsa quartam partem
quod eorum tradidi de ipsa pecia da campu est per mensuria a parte orientis et ab occidente
ana passi quadtuordecim et pedes tres et uncie tres, et, ut dictum est, propter
ipsi passi quod exinde comprehenserunt, tradiderunt michi ipsi vir et uxor totum ipso
aliut quod exinde remansit extra ipsa mensuria iamdicta in ipsa pars semptemtrionis cum
predicte ambo pecie da sanctum marcellum et da kanta-cansulu, quia taliter inter nobis
et illis fieri complacuit: similiter dividimus inter nos alia rebus cum quertietum quod abemus
in monte, ubi sita est ecclesia vocabulum sancti cyrici, et unde tradiderunt illis
michi inclite tres sortionibus adunate a parte occidentis, et illis comprehenserunt exinde
quartam partem a parte orientis: simulque adiunxit nobis ipsa nominata sorore mea una
cum ipso viro suo tota et inclita sortione sua, quod est totum unum frontale qui fuit iamdicte
sikelgaite genitricis nostre; ideo totum et inclitum ipso frontale adiunxit et tradidit
nobis a super ipsa mea sortione de iamdicta rebus stavile, faciendum inde ego et meis
eredibus omnia quod voluerimus; et manifestaberunt se nobis ipsi vir et uxor, ut legitima
sortionem da me receputa haberent de omnis causa movilia, que michi et ipsius sorori
mee fuit et est pertinentes a partibus supradicti genitor et genitrice nostris; hec
vero rebus stavile et movile inter nos dividimus et sortes inter nos tradidimus, ad securiter
16
et firmiter amodo et semper ego et meis heredibus, et ipsa sorore mea et suis eredibus,
pars partium, eos habendum, possidendum, dominandum, omnia inde faciendum per partes
quod voluerimus, absque unus alterum contrarietatem. Unde per bona combenientia guadia
michi ipsi vir et uxor dederunt, et mediatorem michi posuerunt riso iohanni filium, qui
fuit de locum sarnum; et per ipsa guadia obligavit se et suis filiis et heredes, ut si taliter,
sicut supradictum est, in supradicta divisione firmiter non permanserint et aliquit
de omnia, ut superius legitur, removere aut contrare quesierint per quabis modis, per
eadem guadia obligaverunt se suosque filios et heredes ad componendum michi meique
heredibus, vel cui unc brebem divisionis vice nostra in manum paruerit, quinquaginta
hauri solidos constantinos, et omni tempore in supradicta divisione firmiter permaneant.
Verumtamen et hoc recordamus, quia de supradicta guadia, quod ipsi nominati vir et
uxor michi dederunt, mediatorem michi posuerunt supradictum riso filium iamdicti iohanni.
Iterum et dividimus alia pecia in locum sianu, unde ipsa nominata sorore mea comprehensit
exinde quartam partem in pede a parte occidentis et michi tradiderunt inclite
relique tres sortionibus adunate a super a parte orientis, et de ipsa prima pecia da salara
ipsa nominata sorore mea comprehensit ipsa sortione super supradicta mensuria a parte
meridie, et ego comprehensi ipso aliut ab ipsa pars septemtrionis, et hunc brebem scripsi
ego iohannes clericus et notarius qui interfui.
+ Ego qui supra mirino iudex
+ Ego quii supra mirandus iudex
+ Exo ioannes
+ Ego amatus.
Torna all'inizio