Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1350 » Pag 221 - 223

8.1350
221
223

221
+ In nomine domini domno constantino ducos dibina gratia imperatore augusto deo propitio
…. mense magio prima indictione. Ideoque ego vir nomine iohanne grimaldi fllius .....
coram presentia domno tedemari iudice et haliis vonis hominibus, qui hic supter conscripti sunt,
clarefacio ..... pertinentem michi habeo una pecia de vinea da illa parte flubio perticata
propinquo ipsa via que pergit ad cibitatem santi iohanne nocitane finibus, que michi est pertinente
pro nostra communiter monimine, sicut ad ceteri haliis hominibus qui ……. benimus
ad habitare. Et qui ……… per bona mea boluntate una cum sengarda uxore
mea ……. bendere congruum est et nostra congruitate exinde facere. Sic nobis congruum
et abte bidetur, vonam etenim nostram boluntatem, coram presentia supradictis iudicis et aliisque
suprascriptorum testium bindedimus illam tibi sellicto cebalupo filio benedicti ipsa iamdicta
222
vinea que superius diximus nobis esse pertinentem, que habet fine: De prima vero pars quod
est a medio limite fine ipsa vinea de ipso seniore domno torestaino et nostra que fuerat ipse
vinee polcari presbiteri, inde sunt ad passum iustum mensuratum hominis mediocris persona,
qualiter in ipsa portam maiore consignatum, passi viginti et hocto: De secunda vero pars quod
est a medio limite fine ipsa binea sadelberti iudicis fine rofrit, inde sunt passi triginta: De tertia
vero pars quod est a medio limite fine ipsa binea de ipso iohanne filio gilio, inde sunt passi
viginti nobem: De quarta vero pars quod est a medio limite fine ipsa vinea de iamdicto sadelberto
iudice, inde sunt usque in priores fines passi triginta duo. Inter iste namque finis et
mensures, ut superius cernitur et legitur, de finem in finem quantum infra claustrum et ipsa
iamdicta vinea, unde nec nobis neque hab eredibus nostris, berum etiam neque ad nullum quempiam
hominem ibi aliquit portio reserbabimus requirendi, Set qualiter edificiata est ipsa iamdicta
vinea una cum mediis limitibus et cum biis et cum legitima trasita et exita sua cum bobe et
carro et cum omnibus infra se habentes et cum suis omnibus pertinentiis vindedimus illut tibi
sillicto entori nostro possidendum. De quo pro constabiliscendam atque confirmandam tibi hanc
nostram benditionem manifesti sumus quod a presente recepimus a te nominato sellicto entori nostro
duobus aurei solidos boni scifati per caput et decem et septem dinari, finitum vero dicimus
aput nos receptum abere ipsum pretium, ea scilicet ratione, ut hamodo et semper eadem nostram
benditionem integram sicut supra legitur abere et possidere baleatis, et faciatis exinde quod hamodo
tibi nominato Sillicto entori nostro tuique heredibus placuerit, sine contrarietate nostra
et de nostris heredibus requisitione. Unde guadiam tibi dedimus et mediatorem tibi posuimus
Galiperto filio iohanne presbitero et primicerio, et obligamus nos et nostris heredibus vobis
cuius nomine Sillicto entori nostro nostrisque heredibus, ut hanc nostram benditionem nos vobis
ab omnibus hominibus ab omnique partibus antistare et defendere debeamus eam vobis per
imbitis; quod si noluerimus aut si nos ipsos per qualiscumque modis vel ingenium illam vobis
retornare aut remobere quesierimus, primis omnium questio et kausatio nostra inanis et
tacita sint, et decem aurei solidos constantinos penam vobis vestrisque heredibus nos et nostris
heredibus componere obligamus, et in antea taciti et contenti per imbitis maneamus in eadem
guadia et per districtum ipsum nostrum mediatorem, qui se tribuimus vobis ad pinnerandum
omnia sua pinnera legitima et inlegitima. tandium donec per imbitis adimpleamus vobis ea que
superius diximus. Quem te adelferi notario hanc cartulam benditionis asscribere rogavimus qui
et interfuit. Actum in civitate lucerie indictione feliciter.
+ Ego tedemari iudice.
+ Ego petro teste.
223
A tergo huius instrumenti legitur: + de prima pars fine bia plubica passi XXVIII, de
secunda fine ipsa binea riso filii madelfrit passi XXIIII; de tertia fine binea petro de cutuneo
et ipsi bineali sancti nikolay passi XXVIII; de quarta fine vinea petro de cutuneo passi XXIIII
tribus tari et duo ......
Torna all'inizio