Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 2 » » Pag 40 - 41

40
41

419.
Henricus divina favente clementia Romanorum imperator et semper augustus. Imperialem
decet excellentiam eorum profectibus et honori studium proprium ac operam
(prebere), quos fide et devotione reperit erga se laudabiles et in opere efficaces. Cognoscat
p. 41
omnis universitas nostrorum fidelium presentium et futurorum, quod fideles
nostros plurimumque devotos Albertum, Matheum et Guilielmum de Monteacuto et
omnia eorum bona, homines et possessiones, et universa que ad eos pertinent, per
intuitum specialem, sub nostre maiestatis protectione recipimus: statuentes firmiter et
districte precipientes, quod nullus hominum eos in personis vel in rebus molestare
audeat; nullus archiepiscopus, episcopus, dux, marchio, comes, vicecomes, civitas, vel
Comune, aut aliquis nunciorum nostrorum eis in aliquo gravamen inferre presumat.
Ad hec autem eisdem nostris fidelibus, de benignitate imperatorie maiestatis eorum servitiis
et devotionibus respondentes, concedimus atque elargimur arimannos et allodiarios
et lambardos qui sunt in districtu eorum, et fodrum et omnem rationem, que ad
nos pertinent, de terris et possessionibus eorum, sive de hominibus qui sunt in eorum
districtu; sancientes firmiter, ut ab omni inquietudine ar datione liberi omnino permaneant.
Si quis autem contra hoc nostrum edictum venire temptaverit, triginta libras
auri optimi pro pena persolvat; medietatem camere nostre, residuum vero passis iniuriam.
Et ut hoc nostrum mandatum ratum et firmum habeatur, impressione nostri sigilli
iussimus communiri. Huius rei testes fuerunt Wittemburgensis episcopus Henricus, Otto
Frisingensis episcopus, Bertoldus dux Meranie, Godefridus comes de Veingen, Boppo
comes de Verteim, Godefridus de Vendieden, Ugolinus de Latino, et alii quamplures.
Datum apud Wirezburg X kal. iunii.
Torna all'inizio