|
46
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis,
mense iunius, secunda indictione. memoratorium factum a me dumnellus presbiter et
abbas ecclesie sancte marie pertinentes supradicto domni principi et iohanni comiti germano
eius, eo quod ante subscripti idoneis ominibus, una mecum iaquintus notarius advocatorem
ipsius ecclesie, coniuntus sum cum iudex ebreus filius iude medici propter terra de
intus hec cibitatem inter ipsa iudaica pertinentem ipsius ecclesie, quod ante os annos ei ad
47
faciendum casa tradidimus, sicut continunt brebri qui per partes inde retinemus; set ipse
iuda nequaquam tota ipsa terra casa edificabit, sicut inde nobis obligatus fuit, unde plurime
causationis exinde inter nos abuimus querentes ego, ut inclita ipsa terra quod ipsi brebri
continunt, aberent casa edificata, sicut inde obligatus fuit; set antequam per legem illut
inter nos fineremus, benimus inde ad combenientia: nos sublaxabimus ei ipsa compositione
quod mihi adimplere debuit, et ille pro taliter per vona combenientia vona sua bolumtatem
ammisit ad mea potestatem ipsa terra bacua da ipsa casa in pars orientis qui est
per mensuria latitudo pedes (deest numerus) et per longitudo ..... da ipsa bia et usque in ipso
muro uius cibitatis inclitum illut per ipsa mensuria mihi remisit ad potestatem mea, faciendum
inde pars ipsius ecclesie quod boluerit. et per bona combenientia volumtarie obligavit
se ipse iuda et suos eredes, ut nec per ipsum brebem, neque per nullam ratione de
ipsa terra bacua per ipsa mensuria nullem causationis emittere ad pars ipsius ecclesie; et
si quodcunque causationes inde ad pars ipsius ecclesie preposuerit per qualecunque ratione
volumtarie sue, per bona combenientia componere obligavit se et suos eredes in pars ipsius
ecclesie biginti auri solidos constantinos et tacitum inde manerem. et hunc brebem scripsi
ego iohannes notarius qui interfui.
+ ego warimpoto
+ ego grimoaldus.
| |