|
228
+ In nomine Domini. Anno millesimo quinquagesimo quarto ab incarnatione
domini nostri Iesu Christi, et nono anno inperii domni Henrici
magni imperatoris et quadragesimo quarto anno principatus domni Paldolfi
gloriosi principis et septimodecimo anno principatus domni Landolfi
230
filii eius, mense februario, octaba indictione. Memoratorium factum a nobis
Landolfus filio Onzelgari et Iohannes filio quoddam Iaquinti, de hoc
quod ante subscriptos idoneos homines, coniunximus nos in bonam convenientiam
cum mulier nomine Porpore filia cuidam Berenardi, qui fuit Sculdais,
et que est uxor Indelaupi clerici filii cuidam Andree clerici, secum habentem
eodem Indelaupo clericum vir et mundoald suum, propter ipsa casa
nostra fabrita solariata, quod ipse Indelaupo clericus vir et mundoald suum
nobis vendidit intus hanc betere Beneventi civitatem propinquo trasenda
puplica, que descendit ad porta Rufini per finis velud in omnibus nostra
continet cartula, quod exinde aput nos firmatam retinemus, qui est scripta
per Iohannes notarium. Nunc autem convenientibus inter nobis, tunc ipsa
predicta Porpore bona sua voluntate, per consensu et voluntate ipsius Indelaupi
clerici, vir et mundoald sui, manifestavit se nobis atque obligavit de
integra eadem casa nostra fabrita solariata per ille finis, sicut ipsa cartula
nostra continet, ut aliquando tempore nec ipsa neque suis heredibus non
causarent neque contenderent exinde nobiscum, neque cum nostris heredibus,
nec cum illis cui per nos exinde datum paruerit, neque cum illorum heredibus
de cuncta eadem casa nostra, nec de quantum continet eae dem cartula
nostra neque per testes neque per monimen nec per nullum ingenium aut
inventa ratione. Quod si aliquando tempore ipsa iamdicta Porpore aut suis
heredibus nobiscum aut cum nostris heredibus, vel cum illis cui per nos exinde
datum paruerit aut cum illorum heredibus, quomodocumque causare aut
contendere presumpserint, querendum exinde nobis tollere vel contrare, aut
si hoc remobere quesierint, sexaginta solidos constantinatos se suisque heredibus
nobis nostrisque heredibus et ad illis cui per nos exinde datum paruerit
illorumque heredibus, per consensu et voluntate eidem viri et mundoald
sui, pena componere obligavit; et in antea omni tempore exinde adversus nos
per invitis taciti et contempti permaneant per eadem obligata pena. Et si ab
ipsa vel a cuicumque alteri exinde paruerit datum aut obligatum seu per
quodlibet titulum alienatum; ideo ipsa et suis heredibus antistent et defendant
illud nobis ab illorum partibus per supradicta pena obligata. Hec omnia
que fecit ipsa eadem Porpore, fecit illud cum consensu et voluntate predicti
Indelaupi clerici vir et mundoald sui secundum legem. Ego Iohannes notarius
interfui.
+ Ego Rodelgrimo.
+ Ego Berenardus.
| |