Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1103 » Pag 75 - 76

7.1103
75
76

75
MCIII
A. D. 1048
+ In nomine domini tricesimo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi principis
et decimo anno ducatus eius amalfis, et nono anno ducatus illius sirrenti, et septimo anno
principatus eius et ipsorum ducatuum domni gisulfi eius filii eximii principis et ducis, mense
iunius, prima indictione. Ego iohannes domini gratia abbas monasterii sancte sofie et sancti
angeli, qui constructi sunt intus anc salernitanam cibitatem, eo quod ante subscripti idoneos
76
homines, per combenientiam, pro parte suprascripti monasterii ad tenendum tradidit constantini,
qui fuit de sicilia, filio quondam leonis et dauferii filio iohannis et urso filio iohanni
qui dictus est padulese, inclite due partes de unum molinum pertinente ipsius monasterii,
quod edificatum est a foras anc salernitanam civitatem illa pars ecclesie sancti fortunati
in aqua de flubio lirino, quam et tradidi de eorum inclitam tertiam partem de ipsum molinum
pro parte mulieri nomine gemma filia quondam guaimarii comitis, et relicta guaiferii.
Ideo inclitum ipsum molinum ipsam prenominati tradidit una cum adbocatorem nostrum
pro parte suprascripti monasterii et ipsius gemme: Tali tinore, ut amodo et
usque annum completum, illis tenere ipsum molinum cum mole et ferraturia sua, et
cum reditum et usus aquarum, et cum omnis sua pertinentia, et cum bice de bia sua
et die noctuque ipsum molinum bigilare et custodire, et conciare, ud legitime possad macenare,
et quicquid molitura ibidem abere potuerit, totum illut sibi abeant; tantum per
omnes menses ipsa molitura deant in pars suprascripti monasterii et ipsius gemme Tantum
granum quantum dad molinum de sancto gerusalem, quia de ipsum molinum nostrum coniunctum
est in parte hoccidentis; et per omnes ebdomadas nobis macenent sine molitura,
sicut fuit consuetudo; et in natibitas domini, et in pasca deant nobis supra postem, sicut
dat ipsum molinum de sancto gerusalem; et quando aqua de ipsum molinum per plena
ruperit, aut si ipsa ferraturia se ruperit, nos faciamus illut conciare, et illis ibi adiubent
proud melius potuerint, et illis deant ibidem unam molam bonam de sua propia causa et
nos demus ibi alia molam, et mole beteri nobis adsignent. A completum ipsum annum,
adsignent nobis ipsum molinum conciatum bonum cum omnis sua pertinentia, ud legitime
possad macenare, et illis et hominibus eorum liceat inde exire cum causa eorum, que iustum
fuerit. Tantum si pro rubtura de plena, aud de ipsa ferraturia non macenaberid ipsum
molinum, aud pro gente plupica per rationem inputemus nobis de ipsa molitura, sicut iustum
fuerit. Unde in eo tinore per combenientia guadia mihi dederunt ipsi prenominati constantinus
et dauferii et urso pro parte suprascripti monasterii et ipsius gemme, et fideiussorem
nobis posuerunt se ipsis; et per ipsam guadia etc. Statuta mulcta viginti auri solidorum
constantinianorum. Et ad pignerandum obligaverunt se ipsis et illorum heredes homnes
rebus et causam illorum legitimam et inlegitimam, etiam personis illorum compreendendum
et distringendum usque ad legem. quod scripsi ego iohannes notarius
+ Ego iohannes clericus et abbocator qui et scribsi.
+ Ego petrus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio