Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.412 » Pag 45 - 46

5.412
45
46

45
+ IN NOMINE DOMINI SALVATORIS NOSTRI IHESU CHRISTI
DEI ETERNI. IORDANUS DIVINA ORDINANTE PROVIDENTIA
CAPUANORUM PRINCEPS PETITIONI DILECTI SUI CLEMENTER
FAVET.
Igitur fidelium nostrorum presentium ac futurorum noverit multitudo.
qualiter ob amorem dei et salutem anime nostre. quam etiam et pro salute
genitoris et genitricis nostre. magne recordationis principis richardi. et fredessinde
damus Concedimus ac Confirmamus monasterio sancti laurentii levite
et martiris christi qui dicitur ad septimum cui dominus rainaldus venerabilis
abbas preest. Videlicet startiam que dicitur de ceraso quam heredes Ugonis
blanci dederunt eidem monasterio sancti laurentii qui et dicitur de aversa
et ortos et curtisanos qui sunt prope muros averse sicut Ugo blancus dedit
predicto monasterio. In quibus ortis licet abbatibus prioribus et ipsius monasterii
rectoribus homines coadunare. et habitationem hominum facere et
Iudices ad eos iudicandos ordinare et statuere quos voluerint. de quibus hominibus
si illic ad habitantum venerint omne servitium. et censum. et dationes
publicalia et scaditiones et alia omnia que parti rei publice facere et persolvituri
essent quocumque modo. prefato monasterio libere et absolute concedimus.
Concedimus et viridiarum quod esta iuxta forum de die sabbati. et
lacum patriensem cum lintribus et paraturis et piscationibus et universis pertinentiis
suis. et monasterium sancti blasii quod est prope prescriptum monasterium
cum hominibus et pertinentiis suis. Remota omni inquietudine
vel molestatione ciuscumque iudicis. Comitis castaldei et omnium mortalium
persone. Quod si quislibet hominum. magna vel parva persona. Contra
hanc nostri precepti firmitatem agere presumsperit aut eius. violator
in quocumque fieri temptaverit sciat se compositurum auri purissimi libras
quinquaginta. medietatem nostre Camere. et medietatem prefato monasterio.
dominoque abbati suisque successoribus. et soluta pena huius nostre Concessionis
et confirmationis hoc scriptum munitum firmum ac stabile maneat
in perpetuum. Ut autem hec nostre Concessionis et Confirmationis pagina
46
firmius credatur et diligentius ab omnibus observetur. manu nostra propria
eam Corroborabimus. nostrique tiparii iussimus impressione sculpiri.
EX IUSSIone Prefate serenissime potestatis scriptum per manus Cansolini
in anno tertiodecimo principatus ipsius domini Iordanis et octavo
anno ducatus eius
DAT Pridie idus iunii anno ab incarnatione domini nostri Ihesu
Christi M septuagesimo PER indictionem octavam.
Torna all'inizio