Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.1 » Pag 3 - 5

10.1
3
5

3
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo tertio et tricesimo primo anno principatus
domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense ianuario undecima
indictione. Ante me Petrum iudicem Maurus Atrianensis
filius quondam Leonis Atrianensis coniunctus est cum Petro monacho,
presbitero adque decano monasterii Sancte et individue Trinitatis,
4
quod conditum est foris hanc Salernitanam civitatem in loco
Metiliano in quo domnus Leo venerabilis abbas preest, et ipse
Maurus clarificavit sibi pertinere de duodecim partibus integram
unam et mediam de tota ecclesia que construncta est foris hanc
predictam civitatem in loco Lucania ubi Tirisinum dicitur, et de
omnibus rebus stavilibus et movilibus ipsi ecclesie pertinentibus.
et sicut ipsi Mauro congruum fuit, sua voluntate, per convenientiam
per hanc cartulam venumdedit ipsi decano pro parte suprascripti
monasterii integram unam partem et mediam quam sibi ut suprascriptum
est clarificavit pertinere de ipsis duodecim partibus totius
suprascripte ecclesie que, ut dictum est, construncta est in suprascripto
loco ubi Tirisinum dicitur ad honorem precursoris Domini Iohannis
beati Baptiste et de omnibus rebus stavilibus et movilibus ipsi
ecclesie pertinentibus, cum omnibus intro ipsam partem et mediam
abentibus cunctisque suis pertinentiis et cum vice de viis suis et cum
simile portione de omnibus rebus stavilibus et movilibus ipsi ecclesie
pertinentibus, necnon et de ipsa ecclesia continentibus. ea ratione
ut integram suprascriptam venditionem qualiter suprascriptum est
semper sit in potestate suprascripti domni abbatis et successoribus
eius et partibus suprascripti monasterii, et liceat ipsum
domnum abbatem et suos successores et pars eiusdem monasterii
de ea facere quod voluerint, et propter confirmationem huius venditionis
ipse Maurus suscepit ab ipso decano pro parte suprascripti
monasterii statutum pretium auri tarenos bonos quinquaginta
et duo in omni deliberatione. et per convenientiam ipse Maurus, dum
ydonei interessent homines, pro parte suprascripti monasterii guadiam
ipsi decano dedit et fideiussorem ei pro eiusdem monasterii
parte posuit seipsum, et per ipsam guadiam obligavit se et suos
heredes semper defendere ipsi domno abbati et eius successoribus
et partibus suprascripti monasterii integrum illud quod ipsi decano
pro parte suprascripti monasterii venumdedit ut dictum est
ab omnibus hominibus et partibus; et ipse Maurus tribuit licentiam
ut, quando ipse domnus abbas et suos successores et pars eiusdem
monasterii voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter
voluerint cum omnibus monuminibus et rationibus quas de eo
ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipse Maurus et
5
suos heredes ipsi domno abbati et eius successoribus et partibus
suprascripti monasterii non adimpleverint et suprascripta vel ex eis
quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam
obligavit se et suos heredes componere ipsi domno abbati
et illius successoribus et partibus suprascripti monasterii quinquaginta
auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum
est adimplere. hec suprascripta fecit ipse decanus per licentiam suprascripti
domni abbatis, et de tota suprascripta ecclesia que construncta
est in onore suprascripti beatis Baptiste Iohannis precursoris Domini
sicut suprascriptum est et de omnibus rebus stavilibus et movilibus
ipsi ecclesie pertinentibus quartam partem pertinere dixerunt ipsi
domno abbati et partibus suprascripti monasterii per alias suas
rationes. verumtamen hoc memorari facio quoniam ipse Maurus venumdedit
ipsi decano pro parte suprascripti monasterii integram
portionem quam ei habere pertinuit de monuminibus ipsi ecclesie
et omnibus rebus stavilibus et movilibus ipsi ecclesie pertinentibus continentibus,
ad faciendum de eo ipse domnus abbas et suos successores
et partes suprascripti monasterii quod voluerint, et semper
ipse Maurus et suos heredes ipsam portionem de suprascriptis monuminibus
eis defendant per suprascripta guadia et obligata pena
in omni ratione sicut suprascriptum est. suprascripto disturbato legitur
"Maurus". Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex.
+ Ego Iohannes notarius me subscripsi. S.
Torna all'inizio