Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1113 » Pag 91 - 92

7.1113
91
92

91
MCXIII
A. D. 1049
+ In nomine domini tricesimo primo anno principatus domni guaimarii, et decimo anno
ducatus eius amalfi et surrenti, et septimo anno suprascriptorum principatuum et ducatuum
domni gisulfi eius fiiii eximii principis et ducis, mense februario, secunda indictione.
Memoratorium factum a me domnus iohannes gratia dei abbas monasterii sancte sofie,
qui situm est intus cibitate salerni, ante subscripti testes, per demandationem domni
paldolfi glorioso comes domnus ipsius monasterii, per combenientia, pro parte ipsius monasterii,
et pro parte mulieris nomine gemma que fuit uxor quondam guaiferii, qui ipso
monasterium construxit, tradidit rainaldi filio ursi una pecia de terra, quod pars ipsius
monasterii et iamdicta gemma abet infra fines de nucerie, ubi at pecte dicitur, que est
per ec finis et mensuria: a parte sebtemtrionis fine bia stabiana, inde passi duodecim; a
parte orientis fine ipsius rainaldi, inde passi duocenti viginti quadtuor: a parte meridie
fine ipsius monasterii, inde passi biginti: a pars occidentis similiter fine ipsius monasterii
et coniungente se in ipsa bia priore fine, inde passi alii duocenti biginti quadtuor, totum
at iusto passu ominis est mensuratum; ec vero predicta pecia de terra per iamdictas fines
et mensuras, ut superius legitur, ego nominatus abbas pro parte ipsius monasterii, et pro
bice ipsius gemme, per iuxionem ipsius domni paldolfi inclitum illut ipsius rainaldi at pastenandum
arbustum tradidit cum omnia infra se abentes, et cum bice de bie sue; tali
ordinem, ut amodo et omni tempore at sua et de suis eredibus sint potestatis illut tenere,
pastenare, fobee, omnis sue utilitatis iuxta rationem ibidem faciant, et eos illut pastenare,
potare, propaginare, et, ubi meruerit, arbores et bites illut ibidem plantare. Sic tamen,
ut amodo et usque se complunt duodecim anni in tota ipsa tradictione abeant ibidem
arbustum bonum, pastenatum vonum et surtum, sicut de tantos annos locus ipse meruerit,
et da ipsi duodecim anni in antea, omni tempore annualiter illut pastenarent et
lavorarent, sicut locus ipse meruerit, ut in melius proficiant et non dispereant; et quantum
binum amodo et usque decem anni ibidem illut fecerit, inclitum illut sibi abeant, faciendum
quod voluerit. Et da ipsi decem anni in antea per omnis annum per tempore
de bindemie faciant illut et suos eredes pars ipsius monasterii et iamdicta gemma et illius
eredes, ut dirigamus ei missum nostrum, et ille et suos eredes illut bindemiare, et omnis
binum, quod inde exierit, cum ipso missum illut dibibere per medietatem: illut tollat medietatem,
92
et ipso missum medietatem, sortionem de ipso binum, quod at partibus ipsius
monasterii et iamdicta gemma ebenerit illut atducant usque at cellario, quod pars monasterii
et iamdicta gemma abet in locum barbacianum de ipso mercatum in subto, et
midtant ipso binum in organea, quod ei ab ipso cellario dederimus, qui per illut fiat conciatum,
ut iuxtum fuerit, sequentes binum, quod ille ibi miserit, et dum pro ipso binum
recipiendum, ipso missum ibi steterit, illut nutricare, sicut meruerit, et palmentaticum
ei deant iuxta rationem; et de quod ibidem seminatum fuerit deant inde ad ipso
missum terraticum, secundum consuetudinem de ipso locum. et quale tempore da ipsi
duodecim anni in antea ipsa tradictione in suprascripto ordine reddere noluerint, aut non
potuerint, liceat ille et suos eredes inde exire cum omnis causa sua mobilia; et ipsa tradictione
lavorata et cultata et surta remidtant at partibus ipsius monasterii, et ipsius
gemme, vel at illius eredes. Unde per combenientia, et erga mecum abendo atvocatorem
ipsius monasterii, guadiam nobis ipse rainaldo dedit, et fideiuxorem nobis posuit seipsum
suprascriptum rainaldus, et per ipsa guadia etc: Composita pena, triginta auri solidis
constantinianis. quod scripsi ego petrus protonotarius,
+ Ego guisenolfus.
+ In oc ego petrus affirmo.
Torna all'inizio