|
495.
(Martino) episcopo aretino.
Significante dilecto filio Guidone priore claustrali monasterii de Agnano Aretine
diocesis, nos noveritis accepisse, quod cum idem monasterium in spiritualibus floruerit
et in temporalibus habundaverit ab antiquo, nunc propter defectum (Iohannis)
eiusdem ioci abbatis, qui decennio iam elapso permansit, occulto Dei iudicio, viduatus
lumine oculorum, collapsum est taliter in utrisque, quod nisi per providentiam
sedis apostolice celeriter succurratur, eidem vis adiciatur ut resurgat. Muita enim in
ipso cenobio ab habitantibus in eodem committuntur enormia que limina apostolice corretionis
exposcunt. Cum sedis apostolice, iustitia nostra cotidiana, sit omnium ecclesiarum
sollicitudo continua, fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatenus
ad locum ipsum personaliter, cum tibi sit lege diocesaua subiectum, accedens, et habens
pre oculis solum Deum, ei vice nostra officium visitationis impendas, corrigens
et reformans ibidem tam incapite quam in membris que correctionis et reformationis
officio noveris indigere. Sed cum tibi constiterit dictum abbatem viduatum lumine oculorum,
p.177
prout superius est expressum, eius cessione recepta et proviso sibi de bonis
monasterii competenter, facias eidem monasterio de persona idonea, que tanto congruat
oneri et honori, provideri per electionem canonicam in pastorem; contradictores
per censuram, appellatione postposita, compescentes. Datum Laterani, XVI kl. ianuarii,
anno sexto.
| |