Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1374 » Pag 296 - 297

8.1374
296
297

296
+ In nomine domini vicesimo tertio anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense martio, secunda indictione. Ante me petrum iudicem petrus filius quondam iohanni
presbiteri de locum priatum coniunctus est cum audoaldus comes filius quondam alferii comitis,
et ipse petrus clarificavit se habere integram medietatem de omnibus rebus stavilibus qui
fuerunt pertinentes suprascripti iohanni presbiteri genitori sui, foris hanc civitatem in montem
qui dicitur falerzum, et per fines et vocabula et pertinentia de ipso monte falerzu. Et sicut ipsi
petro congruum fuit vona sua voluntate per combenientiam, per hanc cartulam benumdedit ipsi
audoaldi comiti integram ipsam medietatem de omnibus ipsis rebus de predicto locum falerzum,
et per fines et vocabula et pertinentia de ipso monte quod, sicut diximus, ipsius genitori sui
pertinuit. Et ipsius petri pertinuit et pertinet a suprascripto genitore et genitrice sua, et nichil
sivi exinde reserbavisset, sicut diximus, integrum illum ipsi audoaldo benumdedit cum omnibus
que intra illud sunt cunctisque eius pertinentiis et cum vice de viis suis. et cum integram
vicem et pertinentia sua de muniminibus ex ipsis rebus continentibus: ea ratione, ut semper sit
in potestate ipsius audoaldi et heredum eius et liceat illum et eius heredes de eo facere quod
voluerint. Et propter confirmationem uius benditionis ipse petrus suscepit a predicto audoaldo
statutum pretium aureos tarenos sex, sicut inter eos conbenit, in omni deliveratione; et per combenientia
ipse petrus guadiam ipsi audoaldo dedit et fideiussorem ei posuit iohannes qui dicitur
casillum de eodem loco priatum filium quondam petri: et per ipsam guadiam obligavit se et
suos heredes semper defendere ipsius audoaldi et ad eius heredes integrum illud quod ei, sicut
297
scriptum est, venumdedit ab omnibus hominibus et partibus, et tribuit ipsi audoaldo licentiam,
ut quando ille et eius heredes voluerint, potestatem abeant suprascriptam benditionem per se
defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de ea ostenderint. Et
si, sicut superius scriptum est, ipse petrus et eius heredes ipsius audoaldi et ad eius heredes non
adimpleverint et suprascriptam vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint,
per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsius audoaldi et illius heredibus
biginti auri solidos constantinos, et sicut superius scriptum est adimplere; et quod superius
inter virgulos scriptum est legitur illud: et taliter te petrum notarium scribere precepi.
+ Ego qui supra petrus iudex.
Torna all'inizio