Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6 » 6.578 » Pag 52 - 53

6.578
52
53

+ In nomine domini anno ab incarnatione domini nostri Ihesu Christi
millesimo centesimo. vicesimo de mense sedabris. tertiadecima indictione.
Ideoque ego Rogeri gualderanius de castello lauri dum inspirante me
dei omnipotentis divina misericordia quam et pro mercede et salvatione
anime mee et pro anime parentorum meorum et per verbum et absolutione
roberto senior de castello lauri et ante presentia alferi iudice et
guidelmus infante et guaimari et ante aliis bonis hominibus offero in ecclesia
sancti laurentii que est posita in loco averse. Una pecia de terra que
est posita in loco ubi a la gurga dicitur. et abet finis ab occidente
finis via puplica. a meridie finis boni de calcarola. Ab oriente finis aderisi.
A septentrione finis rebus de iohanne presbyter de curriano. Et nominata
terra et memorati finis qualiter finis eius predicti sunt. et cum omni
intro se abentibus in ipsa memorata ecclesia offero ut omni tempore sit
ibidem offertum et traditu ad tenendum et dominandum faciendos rectores
de ipsa predicta ecclesia omnia quecumque voluerit semper ividem ad introiendum
53
et exiendum et si ego iam dicto Rogeri vel meos posteros aut
qualescumque homo qui ipse predicta terra de iam dicta ecclesia illam substraere
veluerit et qui consenserit habeat anathema da trecentos decem et
octo patres et partem habeat cum Juda traditore domini nostri Jesu Christi.
et sic ei deglutiat terra sicut degluctibit dathan et abiron et insuper
obligo me ego qui supra Rogeri obligo et meis posteris. Ipsa suprascripta
ecclesia et ad ejus rectores ut si minime agere presumpserimus aut retornare
voluerimus tunc componimus nos et nostris posteris in ipsa predicta
ecclesia et ad eius rectores auri solidi quinquaginta. et post pena
soluta omnia quantum hanc chartulam offertionis continet firma permaneat
in perpetuum. Quare Johannes presbyter et notarius scribere rogavimus.
+ Ego Alferius judex.
+ Ego Radulfus presbiter.
Torna all'inizio