|
243
+ In nomine domini domno basili dibina gratia imperator augusto, deo propitio, quinquagesimo
hoctabo anno imperii eius, et cum eo regnante domno constantino frater eius,
sanctissimis imperatoribus nostris, mense agusto, duodecima indictione. Ideoque ego vir
nomine adelmanno filius quondam iohanni, qui sum commorantes intus cibitate luceria,
clarefacio enim, quia pertinentem michi abeo una casa edificiatam clausam et cohopertam
intus in anc predicta cibitate luceria, quam ante hos annos emptam illam abeo a berto filio
quondam (deest nomen), sicut ipsum nostrum continet brebe, qui isdicta casa mihi bindere
congruum est, et mea congruitate ex isdem perficiendam. Quam et ego mulier nomine
maria, que sum uxor eius et filia quondam iohanni declaro enim, quia in die copulationis
nostre de omnibus rebus et facultatibus suis quartam partem michi emisit per suum scriptum
murgincab ab illo michi firmatum. Set audientes nos ea que in edicti capitulo continet,
quod mulier sine notitia iudicis, aut sine consensu parentum suorum, vel illi in
cuius mundio fuerit, de rebus suis nichil stabile facere poterit, pro hoc hobsecrare cepi
eundem vir meus, quam et benedictus et petro veri germani mei et filii supradicti iohanni
genitori mei, qui sunt mundoalt seu consentientibus meis, ut michi predicte mulieri iusta
legem fieret consentientes, at illi michi consentientes fuerunt. Interea una cum ipsis et cum
eodem vir meus presentia, hottoni iudicis et aliis nobiliores hominibus, qui hic subter conscripti
sunt, et hanc causam eis per hordinem intimabimus, atque ipso predicto iudici obsecrabimus,
ut michi predicte mulieri iusta eadem legem preberet licentiam vindendi.
Predictus iudex, dum hoc audisset, cepit me diligenter inquirere, ne forte ab ipso viro
244
meo, aut a quabis hominem aliqua pateret violentia. Ego vero vona mea indicabi esse volumptate
absque ulla biolentia. Predictus iudex, dum absque ulla violentia nos esse conspexisset,
et vona mea agnobisset volumptate, ideo michi firmam vindendi tribuit licentia.
Per accepta namque licentiam ab eodem iudice, et iusta legem michi consentiente ipse
vir meus quam et iamdictis parentibus atque consentientibus meis, qui una nobiscum manum
imposuerunt, sic nobis congruum et abtum esse videtur, vona etenim nostra volumptate
per hanc quoque videlicet cartulam vindedimus tibi amelfrit filio ragengnardi integram et
funditus ipsa iamdicta casa que abet fines. De prima pars quod est a sciricindio et fine
ipsa platea ante eodem casa, inde sunt infra capsu ad iustum mensuratum hominis mediocris
persona, qualiter in ista cartula consingnantum est, numero pedes triginta tribus
et una planta manus: De secunda namque pars, quod est ab ipsa palumbola et fine ipso
casile ascari et cotunei filii adelgrimi, inde sunt infra cabsum pedes sedecim et semmisse
et planta manus: De tertia vero pars, quod est a inedia trasenda et fine ipsa casa iaspidi
filii dardani, inde infra cabsu pedes triginta tribus: De quarta autem pars, quod est ab
ipsa trasenda puplica et fine ipsa casa madelperti clerici filii iaquinti, inde sunt infra
cabsum usque in prioras fines pedes decem et septem et semmisse. Inter iste namque finis
et mensure, que superius cernitur et legitur, de fine in finem,quantum infra claustrum
est de ex eodem casa, unde nec nobis, nec ad eredibus nostris, neque ad.nullum quempiam
hominem ibi aliqua portio reserbabimus requirendi. Set, qualiter edificiata est, eadem
casa una cum sedimine, solo, tecto, et parietibus, et sciricindia, et andita sua, et cum legitima
ingressa et regressa sua, et cum inferius et superiusque suis, et cum suis omnibus pertinentiis
integra, velut prelegitur, venumdedimus tibi cuiusdicto emptori nostro possidendum.
De quo pro constabiliscendam tibi atque confirmandam hanc nostra binditione manifesti
sumus, quod a presentem recepimus a te predictum emptorem nostrum septem aurei
solidi constantini: finitum est enim, Ea videlicet ratione, ut amodo et semper eadem nostra
vinditione integra, velut prelegitur, abere et possidere baleatis, et faciatis exinde quemammodum
tibi vel at tuis eredibus placuerit, sine nostra et de nostris eredibus requisitionem.
Unde guadia tibi dedimus et mediatorem tibi posuimus iohanne filium andree, et obligamus
nos et nostros eredes vobis cuiusdicto emptori nostro et at tuis obligamus heredibus, ut anc
nostra vinditione integra, velut prelegitur, nos vobis ab omnibus hominibus antistare et defendere
245
debeamus. Quod si noluerimus, aut si nos ipsis per quobis ingenium hanc nostram
vinditionem vobis retornare aut remobere quesierimus, primis omnium questio nostra inanis
et tacita sint, et decem aurei solidi constantini nos et nostros eredes vobis cuiusdicto
emptori nostro vestrisque eredibus componere obligamus, et in antea taciti et confusi
maneamus per invitis per supradicta guadia et iamdictum mediatorem, qui se tribuit vobis
ad pingnerandum omnia pingnera sua legitima et inlegitima tampdiu, donec per invitis
adimpleamus vobis iusta uius textum cartule. Quem te deusdede diaconum et notarium
han cartulam nostre binditionis hasscribere rogabimus actum in civitate luceria, Qui et
interfui, Mense et indictione superscripsi feliciter.
+ Ego qui supra otto iudice
+ Ego poto teste
+ Ego agelfrid.
| |