|
172
+ In nomine Domini. Vicesimo septimo anno principatus
domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense maio
sexta indictione. Ante me Siconem comitem et iudicem Raidulfus
presbiter filius quondam Dumnelli et Petrus filius
eius et Alferada uxor ipsius Petri filia quondam Rodi de
loco Valnearia coniuncti sunt cum Maraldo clerico filio
Amati presbiteri et cardinalis huius Salernitani archiepiscopii,
et ipse Raidulfus clarificavit se olim inter ipsum Petrum
et ****** filios suos distribuisse res suas de ipso loco Valnearia,
ex quibus medietatem dedisse uni filio suo et medietatem
alteri, inter quas esse dixerunt quattuor pecias terrarum.
primam ex eis cum arbusto in eodem loco ubi dicitur
ad Puteum per fines et mensuras: a parte orientis finis
mediam sepem et iuxta eam intra ipsam terram mensuratos
passus sedecim; a parte meridiei finis viam publicam
que ducit ad ecclesiam Sancti Archangeli et per eam mensuratos
passus triginta; a parte occidentis finis mediam sepem
et iuxta eam intra ipsam terram mensuratos passus
duodecim; a parte septemtrionis finis res ecclesiæ illorum
Beatæ virginis Luciæ quæ in eodem loco constructa est et
passus undecim usque unum terminum qui ibi fixus est,
et revolvit in ipsam partem septemtrionis passus sex, et
revolvit in ipsam partem orientis passus decem et septem
usque suprascriptam priorem finem. secundam similiter
cum arbusto et pomiferis intra quam sedilia habetur per
fines et mensuras: a parte occidentis finis mediam sepem
et passus quadraginta et unum; a parte meridiei similiter
finis mediam sepem et passus decem et hocto; a parte
orientis finis mediam sepem et passus quadraginta et
septem recte mensuratos; a parte septemtrionis simili
modo finis mediam sepem et passus quindecim; et esse
eam dixerunt in eodem loco ut prelegitur super ipsa ecclesia
Sanctæ Luciæ. tertiam cum arbusto et castaneto in eodem
loco ubi ad Varaianne dicitur per fines et mensuras: a parte
occidentis passus decem et septem; a parte septemtrionis
finis mediam sepem et passus quadraginta et septem;
173
a parte orientis finis medium limitem et passus viginti
quattuor; a parte meridiei passus quadraginta et hocto.
quartam cum castaneto et insiteto ibique propinquam que
dicitur da la Compara per fines et mensuras: a parte septemtrionis
finis sicut termini discernunt et passus centum
triginta quattuor; a parte orientis finis mediam serram
et passus viginti et tres; a parte meridiei recte mensuratos
passus centum viginti nobem; a parte occidentis
finis aliorum et passus viginti, omnibus suprascriptis mensuris
iusto passu hominis mensuratis. et sicut ipsi Petro et
iamdictæ Alferadæ, cui de omnibus rebus ipsius Petri per illius
datum quartam partem pertinere dixerunt, congruum
fuit, sponte per hanc cartulam, ipse tamen Petrus cum consensu
ipsius genitoris sui, vendiderunt suprascripto Maraldo
integram medietatem de suprascriptis quattuor peciis per suprascriptas
fines et mensuras, cum omnibus quæ intra eam sunt
cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsis viis et de
aliis viis suis et cum integra tertia parte de suprascripta ecclesia
Sanctæ Luciæ et de omnibus rebus stabilibus et mobilibus
ipsi ecclesiæ pertinentibus. ea ratione ut semper sit in
potestate ipsius Maraldi et heredum eius et liceat illum et
eius heredes de eo facere quod voluerint. et propter confirmationem
huius venditionis susceperunt ab ipso Maraldo statutum
pretium tarenos bonos ex presenti Amalfitanorum moneta
quadraginta in omni deliberatione. et per convenientiam
suprascriptus Raidulfus presbiter et ipse Petrus filius
eius et Alferada guadiam ipsi Maraldo dederunt et fideiussores
ei posuerunt semetipsos et per ipsam guadiam
obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi Maraldo
et illius heredibus integram suprascriptam venditionem ab
omnibus hominibus et tribuerunt ipsi Maraldo licentiam ut,
quotiens ille et eius heredes voluerint, potestatem habeant
eandem venditionem per se defendere qualiter voluerint, cum
omnibus moniminibus et rationibus quas de ea ostenderint.
et si sicut superius scriptum est ipsi Raidulfus et Petrus et
Alferada et eorum heredes ipsi Maraldo et illius heredibus
non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere
174
aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam
obligaverunt se et suos heredes componere ipsi Maraldo et illius
heredibus viginti auri solidos constantinatos et sicut superius
scriptum est adimplere. suprascripta vero fecerunt ipsi
Raidulfus et Petrus et Alferada secundum legem et consuetudinem
Romanorum, ipse tamen Petrus cum consensu ipsius
genitoris sui et ipse Maraldus similiter suprascripta fecit per
absolutionem ipsius genitoris sui. verumtamen memoramur
ut suprascripti Raidulfus et Petrus et eorum heredes dividant
integras suprascriptas quattuor pecias in duas sortes iusta ratione
cum vice de viis suis et prius ipse Maraldus et eius
heredes compreendant ex ipsis sortibus unam qualem voluerint,
quia taliter inter eos convenit per suprascriptam guadiam
et obligationis pænam. superius vero inter virgulos
in uno loco legitur septemtrionis et in alio moneta. Et
taliter tibi Grimoaldo notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Sico comes et iudex.
| |