+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino 
nostro basilio magno Imperatore anno vicesimo primo. sed et constantino 
magno Imperatore frater eius  anno octabo decimo.  Die nona mensis 
magii indictione nona neapoli Visus: itaque sum ego iohannes humilis 
ygumenus  monasterii sanctorum  sergii et bachi qui nunc congregatus es in 
monasterio sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur casapicta situm 
in  viridiario una  cum cuncta nostra congregatione monachorum memorati 
sancti et venerabilis nostri monasterii et ecce a preteritos quinque 
annos  commutavimus vobis  stephano et iohanne germanis filiis quondam palumbi 
et quedam heufimiae iugalibus personarum havitatoribus autem in 
loco qui vocatur pumilianum   foris arcora  dudum aqueductus. IDest de terra 
nostra que vocatur cesina posita vero in eodem loco pumilianum hoc est 
a parte occidentis …………. commutationem recompensationisque accepimus 
a vos integra una petia de terra vestra que vocatur campum maiore 
posita vero in memorato  loco pumilianum  . . . . . . . nem de die in die secundum 
humanam neglegentia minime inter partes exinde chartule nobis fecimus …. 
iohannes umilis ygumenus memorati monasterii sanctorum theodori et 
sebastiani qui appellatur casapicta situm in viridario una cum  cuncta congregatione  
monachorum memorati sancti et venerabilis nostri monasterii per 
hanc chartulam confirmamus adque tradidimus vobis memorato stephano 
et  iohanni una cum volumtate  presenti memorate heufimie genitrici vestre. 
IDest ipsum de memorata terra nostra que vocatur cesina hoc est a parte 
hoccidentis posita vero . . . . . . . . . . . . . . . . . . una cum arvoribus et introitum 
suum omnibusque. sivi pertinentibus. Coherente sivi hoc quantum ex ipsa 
terra nostra vobis  commutavimus  . . . . parte horientis reliquum ex ipsa terra 
nostra quam in nostra reservavimus potestatem sicuti inter se termines posuimus 
finiendo et  habet ibi de latitudine passos  septuagintaocto. et ex alio 
latere parte hoccidentis fundum de illi de fermonsa et habet ibidem de longitudine 
passos octoaginta . . . . . . . . . . . . . . parte septentrionis terra heredum 
domini gregorii de cantellum habente ibi de latitudinem passos viginti tres. 
ad vero alio capite . . . . . . . . . . . . . habente ibi de latitudine passos viginti. 
. . . . . . . . . . insimul vero memorati passi sunt mensurati ad passum ferreum sancte 
neapolitane ecclesie. De qua  nihil nobis ex eo quod superius vobis  commutavimus 
intus memoratas coherentias et intus memorati passi aliquod remansit aut 
reservavimus nec in alienam personam  commisimus potestatem sed amodo  et 
deinceps a nobis vobis sint confirmatum et traditum in vestra vestrisque heredibus 
sint potestatem queque exinde facere  volueritis semper liberam habeatis  
 potestatem.  et neque a nobis memorato iohanne humilem ygumeno una 
cum cuncta nostra congregatione monachorum neque a posteris nostris nec 
a nobis  summissis personis  nullo tempore numquam vos memorato stephano 
et iohanni germanis aut heredibus vestris quod absit habeatis exinde aliquando 
quacumque requisitionem  aut molestiam per nullum modum  nec per summissis 
personis ha nunc et imperpetuis temporibus. Insuper omni tempore nos et posteris 
nostris vobis vestrisque. heredibus exinde ab omnis  homines  omnique  persona  
 in omnibus  antestare et defensare promittimus. propter quod ut superius 
diximus tunc ad vicem in commutationem  recompensationisque accepimus a vobis  
 idest una  integra petia de terra vestra que vocatur ad campum maiore sita 
in eodem loco cum arvoribus et introitum suum omnibusque. sivi pertinentibus. 
 coherente sivi a  parte horientis terra domini sergii filio domini iohanni. 
et ex alio latere parte hoccidentis terra qui fuit de illu stroniulu quem 
nunc detinet  et habet ibi de longitudine  pro unoquoque latere passos septuaginta 
quinque. De uno capite parte septentrionis terra nostra . . . . . . . . . . . 
 et habet  ibi de latitudine passos viginti sex. ad vero alio capite parte meridiana 
similiter alia terra nostra iamdicti sancti nostri monasterii  et habet  
 ibi de latitudine passos  viginti septem mensurati ad memoratum passum ferreum 
sancte neapolitane ecclesie: Unde nihil vobis exinde aliquod remansit 
aut reservastis . . . . . . . . . . . . heredes vestris nobis posterisque. nostris memoratoque 
sancto nostro monasterio exinde ab omnis homines omnique persona 
in omnibus antestare  et defensare  debeatis  sicuti  et quomodo nostra continet 
chartula confirmationis quem vos cum voluntate memorate genitrici 
vestre nobis exinde fecistis  in omnem decisionem  seu deliberationem. Quia ita 
nobis stetit adque complacui: Si autem nos aut posteris nostris vel memoratus 
sanctus noster monasterius  quovis tempore contra  hanc chartulam confirmationis 
ut super legitur venire presumserimus et in aliquid offensi fuerimus 
per quovis modum aut  summissis personis tunc componimus  vobis vestrisque 
heredibus auri solidos  triginta  sex bythianteos et hec chartula 
confirmationis ut super legitur sit firma: scripta per manus petri curialis 
per indictione memorata nona + 
  |